SE
more atque instituto suo, quidquid usquam honestum ac laudabile videatur, probat libens ac provehere nititur. Honores illa quidem singulares et maximos reservat præstantissimis in genere morum virtutibus, qua saluti æternæ animorum cohærent : non idcirco tamen spernit aut parvi æstimat ceterum genus: immo vero magna voluntate favere honoremque semper habere con-
suevit egregie de civili hominum conjunctione meritis atque :
immortalitatem apud posteros consecutis. Mirabilis enim Deus est maxime in sanctis suis : sed divinæ virtutis ejus in iis quoque apparent impressa vestigia, in quibus eluceat vis quædam animi ac mentis excellens, quia non aliunde in homines lumen ingenit atque excelsitas animi, nisi a parente et procreatore Deo proficiscuntur.
Sed præterea alia est causa eademque prorsus singularis quamobrem recolendum nobis memori gratulatione putemus immortale factum. Nimirum Columbus noster est: quandoquidem si
paulisper spectetur qua potissimum causâ consilium cepit {ene-
brosum mare conquirere, et qua ratione consilium conatus est exsequi, dubitari non potest, plurimum in re suscipienda per-
ficiendaque potuisse fidem catholicam, ita ut non parum hoc
etiam nomine universum hominum genus debeat Ecclesiæ.
Fortes quidem atque experientes viri, cum ante Christophorum Columbum tum postea, numerantur non pauci qui ignotas terras,
ignotiora maria pertinaci studio exquisierint. Quorum memoriam
fama hominum, beneficiorum memor, jure prædicat, prædicabit, propterea quod scientiarum atque humanitatis propagavere, fines, communemque prosperitatem auxere: idque non levi negotio, Sed per summam animi contentionem, nec raro per
summa pericula. — Est tamen, quod hos inter atque eum, de
quo loquimur, magnopere differat. Videlicet hæc præcipue nota
. Columbum distinguit, quod emetiendo remetiendoque immensa
Oceani spatia, majus quiddam atque altius quam ceteri, petebat. Non quod nihil ille moveretur honestissima cupiditate sciendi, beneque de hominum societate merendi; nec quod gloriam contemnerct, cujus acriores in magnis pectoribus solent esse
morsus, aut spem utilitatum suarum funditus aspernaretur :
verum præ his humanis rationibus universis longe in illo ratio
valuit religionis avitæ, quippe quæ sine ulla dubitatione et eam mentem volurftatemque homini dedit, et in summis sæpe difficultatibus constantium cum solatio præbuit. Hanc enim præcipue sententiam atque hoc propositum ejus insedisse animo
constat: aditum Evangelio per novas terras novaque maria
patefacere.
Id quidem parum verisimile videri eis potest, qui in hanc