‹ Lettres apostoliques des S.S. Léon XIII (volume 2)Chapitre 78 sur 94 · DE STUDIIS SCRIPTURÆ SACRA · texte numérisé non relu

DE STUDIIS SCRIPTURÆ SACRA

Venerabilibus fratribus patriarchis, primatibus, archiepiscopis et episcopis universis catholici orbis, graliam et communionem, cum apostolica sede habentibus.

LEO PP. XII Venerabiles fratres, salutem et apostolicam benedictionem.

PROVIDENTISSIMUS DEUS, qui humanum genus, admirabili cari

tatis consilio, ad consortium naturae divinae principio evexit, dein a communi labe exitioque eductum, in pristinam dignitatem restituit, hoc eidem propterea contulit singulare praesidium, ut arcana divinitatis, sapientiae, misericordiae suae supernaturali via patefaceret. Licet enim in divina revelatione res quoque comprehendantur quae humanae rationi inaccessae non sunt, ideu hominibus revelatae, ut ab omnibus expedite, firma certitudine et nullo admixto errore cognosci possint, non hac tamen de causa revelatio absolute necessaria dicenda est, sed quia Deus ex infi-. nita bonitate sua ordinavit hominem ad finem supernaturalem(1). Quae supernaturalis revelatio, secundum universalis Ecclesiae - fidem, continetur tum în sine scriplo traditionibus, tum etiam in libris scriptis, qui appellantur sacri et canonici, eo quod Spiritu Sanclo inspirante conscripli, Deum habent auclorem, atque ut tales ipsi E’cclesiae tradili sunt (2). Hoc sane de utriusque Testamenti libris perpetuo tenuit palamque professa est Ecclesia : eaque cognita sunt gravissima veterum documenta, quibus enuntiatur, Deum, prius per prophetas, deinde per seipsum, postea per apostolos locutum, etiam Scripturam condidisse, quae canonica nominatur (3), eamdemque esse oracula et eloquia divina (4), (1) Conc. Vat., sess. LI, cap. 1, de revel,

(2) Ibid, | x

(3) S. Aug. deciv. Dei XI, 3,

ES, Clém. Rom. ad Cor. 4538. Polyearp. ad Phil. 138. Iren. 6, haer. |

re .

D ni

Ls

fs,

Page 1