SA
er ENCYCLIQUE DE S.
et fructus adhuc tulit vere lætabiles : inde enimvero Episcopis
amplior patuit consiliorum copia, robur animi confirmatum, stu-
dium religionis incensum haud pauca eliam consulta profecta quæ rei catholicæ multis modis utilia contigerunt. — Accedit quod tantasacrorum antistitum conjunctio et consensio non modo eis ipsis decus et gratiam apud suos non mediocrem auxerit, sed. exemplum quoque et invitamentum extiterit hominibus laicis vel
aliarum gentium, ut concordibus æque animis consulerent, qui- … bus oporteret præsidiis tutelam religionis neque minus civilis
. ordinis laborantis suscipere. — Præterea ab ipsis Episcopis et præeuntibus et cohortantibus multum certe navitatis et ardoris hauserunt catholici, ut conventus adsimiles pro nationibus vel provinciis locisve alliiscogerent et celebrarent ; idque sane quam providenter factum. Si etenim contra flagitiosi homine, audacia præestentes et numero, sese passim congregant fœderatique
conspirant ut illis donumfidei, unum omnium præstantissimum,
etconsequentia bona perfide eripiant, rectum omnino est ac neces- Sarium, catholicos, Episcopis moderantibus, studia sua omnia viresque consociare ad resistendum : qui quidem, in talium cœtuum frèquentia, liberius poterunt et validius sui nominis professionem sustinere, hostiles impetus propulsare. ne
Res autem ad deliberandum, eæque magni momenti, Episcopis
non deerunt congressuris. — Qua temporum calamitate afflicta-
mur, id primum petendum curandumque esse censemus ut cum
hierarchico ordine vincula christianæ familiæ arctiore in dies
necessitudine constringantur; ita plane, ut fideles Episcopis suis omni voluntate et observantia adhærescant, quum maxime vero
ad Episcopum ecclesiæ universæ fidem, obtemperationem, pie-
tatem filiorum retineant alacres et profiteantur non timide. Velle autem ut romanus Pontifex nulli subsit hominum ditioni, sed
plene sui perfecteque sit juris, hoc nempe officium quum ad omnesubique gentium catholicos, non ad unam gentem aliquam,
sancte pertineat, Episcopi idcirco collatis videant sententiis atque opera efficiant, ut fidelium studia in eam justissimam causam erecta constent, caleantque ad exitum feliciter maturandum. — Ibidem commode licebit Episcopis consilia inter se communicare, si qua inciderint ecclesiis suis impeditiora negotia : lice-
bit etiam, si de re quapiam expedire visum, communes litteras et.
acta evulgare. — Item cleri instituendi excolendique cura, quà
nulla Episcopo major neque uberior, suum in consultationibus
locum habebit ; quemadmodum disciplina et rectio clericorum sacris in seminariis ad tridentinas exigenda normas, quibusnam
præcipue rebus alenda in eis pietas et generosa virtus, quænam