N^ XII
ERASMUS ROTER. MARGARITtE REGINE NAVARRE' S.
Non semel adhortati sunt me litteris suis tuarum virtutum admiratores ut in hac malorum procella consolandi gratia nonnihil scriberem celsitudini tuae. Itaque , cum hic qui has praefert, vir doctus et nobilis, prœter omnem spem esset oblatus , qui recta peteret Hispanias , sed mox hlnc a\ olaturus , apud me dubitavi utrum satius esset silere prorsus , aut brevem et inconditam epistolam miltere. Vicit hune pudoiem et trepidationem singularis quidem meus in te affectus. Jampridem enim et admiratus sum et amavi tôt piœclaia Dei dona in te, prudentiam vel philosopho dignam, castimoniam , temperantiam , pietatem , infractum animi robur et mirum quemdam rerum omnium fluxarum contemptum. Quis enim hsec non suspiciat in tanti Régis sorore, quae vix reperias in sacerdotibus ac monachis.? Hœc nequaquam commemorarem , nisi certum scirem te nihil horum tuis viribus tribuere , sed laudem omnem transcribere Domino , bonorum omnium largitori. Proinde magis gratulandi studio quam consolandi sumpsimus banc operam. Ingentem esse calamitatem fateor, sed nihil est tam atrox in rébus humanis quod dejiciat animum vere innitentem saxo illi immobili quod est Jésus Christus. Si roges unde te norim , qui nunquam viderim , ex depicta tuae celsitudinis imagine compluribus es nota , quibus nunquam contigit videre te : ac mihi tuum animum viri probi et eru-
' Cette suscription, du fait des éditeurs , est évidemment erronée : Marguerite, en i525, était duchesse d'Alencon, et ne devint reine de JNavarre qu'en iSay.
dili multo expressiiis suis litteris depinxerunt , quam ullus pictor colorum fucis corporis effigiem possit exprimere. De fide vero mea nihil est quod dubitcs ; ut laudo proboque nolam , ita non assentior potenti, nihil enim ambio prteter amoiem mutuum. Regem christianissimum jampridem redamabam verius quam amabam , quem ille ultro tôt modis ad amandum provocavit. Talcm virginem, talem heioinam non possum non amare in domino. Csesari non modo studium , verum etiam pietatem debeo , nec id uno nomine : primum quod sub illius ditione natus^ deinde quod illi jam annis aliquot sim juratus consiliarius-, verum utinam istam victoriam potius de Turcis retulisset I Quanta fuisset orbis félicitas si duo primarii orbis monarchae concordibus animis junxissent arma sua in perduelliones ditionis christianae ! Ardentissimis votis id optabamus 5 sed obstiterunt , opinor, hominum peccata , quominus Deus nos eo favore dignaretur. Hactenus non potui toto pectore Caesari meo gratulari victoriam , quantumvis magnificam -, sed bona spes est brevi futurum ut hune fatalem tumultum , undecumque accidit, non minus vobis vestraeque Gallise gratulemur quam Cœsari. Talis artifex est ille qui res hominum arcanis quibusdam consiliis moderatur, neque raro mortalium mala, jam rébus deploratis, subito vertitin laetissimos exitus. Hanc mihi spem praebet imprimis exorabilis Dei clementia , quem jam arbitror nobis iactum esse propitium ; deinde , partim Caîsaris ingenium, cujus mansuetudo vel aequat vel superat ipsam fortunée magnitudinem ; partim , christianissimis Régis mira dexteritas. Imo , confîdo jam inter eos solidam et adamantinam concordiam initam esse. Confirmarunt hanc spem meam litterae celsitudinis tuae, quas ad illustrem Polonia^ baronem, Joannem a Lasco, miseras in Hispaniam adornans profectionem. Nam is mecum in unis œdibus vivit , quicum
mihi jure amicitiaB communia omnia. Declarabant enim te non solum infracto animo ferre fatorum iniquitatem, verumetiam verbis quibusdam bene ominantibus recreabant solllcitudlnem nostram. Ea spes si nos non fefellerit, tum non modo Caesari et vobis, sed universo orbi christiano gratulabimur. Hic erat mihi duplici nomine petenda venia : primum, quod ultro scribere sim ausus tam potenti dominée ; deinde , quod ex tempore , quod vix sibi permittlt plebeius amicus erga amicum. Verum hune omnem scrupum excussit animo concepta de tui pectoris inaudita humanitate fiducia.
Servet te dominus Jésus et incolumem , et omnibus vere bonis florentem in ipso.
Datum Basileae, pridie Michaelis , anno mdxxv.
[Lib. XX, Ep. Il, p. 970. éd. Londini , 1642.]