‹ Lettres de Marguerite d'Angoulême, sur de François Ier, reine de NavarreChapitre 169 sur 172 · N° XX · texte numérisé non relu

N° XX

MELANCTHO REGINE NAVARRE S.

(Juin 1534.J Etsi video impudenter faceie quod , horao infimae sortis et ignotus , celsitudini tuas quemdam ausim commendare , tamen fama eximiae tuae pietatis , quae totum terrarum orbem pervagata est, facit ut hoc ofFicium liomini bono ac docto petenti duxerim non esse denegandum. Non enim dubitabam quin celsiludo tua , tanta prœdita pietate , meum hoc officium boni consultura esset, cum christiansB charitati, praesertim in isto summo loco , nihil magis conveniat quàm affici studiosorum miseriis , eosque respicere ac sublevarc , praesertim quum recta studia non possint sine summorum ordinum ope ac liberalitate conservari.

Exposuit autem mihi hic juvenis, Claudius Baduellus, Narbonensis , e Nemauso , cum universum cursum suorum studiorum , tum iniquitatem fortunae , qua , nisi celsitudo tua opem ei tulerit, ab optimis artibus ad alias quasdam opéras, a quibus et natura et voluntate abborret, abstrahi se queritur. Etenim cum unice cupiat eloquentise et sacrarum litterarum studio , quae quadam cum spe ingressus est, absolvere, paupertas ei quasi manus injicit, cumque a pulcherrimo instituto avocat. Sed prius experire omnia dccrevit quàm haec studia abjiciat.

pelle encore Loys Roussart. (Voyez Goujkt, Bibî. française, XI, 288.)

C'est donc le père de Ronsard, et non Ronsard lui-même, qui avait altéi'é le vrai nom de sa famille.

L'identité n'est pas douteuse , car Bouchet dit en termes précis que son Loys Roussart accompagna les deux Gis du Roi en Espagne , en qualité de leur maître d'hôtel.

Existimat autem studiosis universis gallici nominis in tua celsitudine velut in quodam numine plurimum spei esse repositum. Ideo ad tuam celsitudinem confugere decrevit, et orat ut sua studia liberalitate tua juventur. Habet tua celsitudo quod petit '.

Nec vero existimo pluribus verbis in hac tanta tua pietate opus esse, nec me decet garrulitas. Hoc tantum ascribendum duxi , hoc ingenium videri milii imprimis dignum quod foveatur; non solum quia virtutis studia tam vehementeramat, sed etiam quia jam tantos fecit progressus , ut sit indignum eum quasi novi opeiis nuntiatione ab hoc instituto abduci. In oratione ejus latina non solum mundities est , et elegantia singularis , sed etiam quaBdam non insuavis copia. Et mores sunt modestissimi.

Hœc autem fuerit eleemosyna vere regia ad christianœ Ecclesise utihtatem , talia ingénia fovere atque alere.

Sanctissimus propheta Esaias , laudans hoc genus eleemosynarum, inquit reginas futuras nutrices studiosorum Evangelii. In quo numéro te jamdudum per totum orbem terrarum Ecclesia collocat, et recensebit ad posteros universa Ecclesia. Etenim cum caeteras virtutes vera ecclesia summo semper studio colit, tum praecipue gratitudinem.

Postremo peto ut bas meas litteras boni consulat celsitudo tua, ac me quoque inter studiosos bonarum artium commendatum habeat. Bene ac féliciter valeat celsitudo tua. Anno Christi, idibus Junii, M. D. XXXIV. [Lib. III, Ep. IX. Ed Bretschneider, t. II, p. 731.]

' Quid petat, selon d'autres éditions. Alors le sens sera celui-ci « Yotre altesse trouve un digne objet à sa bienfaisance. »

Page 1