LXXI. (ia53, 1a juin
LETTRE DE HENRI III, ROI D'ANGLETERRE
Par laquelle il reconnaît que le retard de l'élection du maire de Bordeaux , qu'il a occasionné, ne doit préjudiciel' en rien aux droits de ladite ville, lesquels il confirme. (Pat. Ghart. Vascon. ann. 37 et 38 H. III, part. 2, membr. i3. — Bréq. t. X.)
Rex omnibus, etc. Cum, ad preces nostras et instanciam , propter magna et ardua négocia nostra que habemus apud Brigeriac expedire, major et jurati et hommes communie Burdegalensis nos sint cum armis ad dictum locum extemplo secuturi, et inter ipsos olim fuerit terminus constitutus in quo consueverunt majorem et juratos ex se ipsis, annis singulis, procreare, videlicet quinta die post nativitatem beati Johannis Baptiste; et, cum ipsi egressi fuerint adjam dictum nostrum servicium, impossibile sit ipsos propter brevitatem temporis apud Burdegalam interesse dicta die assignata ad majorem et juratos inter ipsos, sicut consuetum est, procreandos; unde erit eis necessarium terminum illarum procreationum proro-
gari : noveritis quod nos ei concessimus quocl illa prorogatio, seu mutatio procreationum nostris precibus facta, non possit esse in posterum infractionem seu diminutionem majoritatis et communie eis concesse. Immo volumus, et concedimus, et hac carta confirmamus quod ipsi de seipsis faciant majorent et juratos in civitate nostra Burdegale, et quod habeant similiter communiam in eadem civitate, cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad majoritatem et communiam pertinentibus, sicut babere consueverunt et sicut in nostris litteris patentibus super hoc eis alias concessis plenins continetur. Et volumus et concedimus quod, nonobstante ista causa, ipsi habeant majoritatem et communiam et libertates, prout habere consueverunt.
In cujus, etc. T. Pi. xn die junii.