A SIMON DE MONTFORT, COMTE DE LEYCESTER
Par laquelle il lui mande de le venir joindre , pour qu'ils puissent conférer ensemble. (Pat. Chart. Vascon. an. 38 H. III, p. 1, membr. 19. — Bréq. t. LXIII.)
Rex Simoni de Monteforti, comiti Leycestrie, salutem. Mandamus vobis rogantes quatinus ad nos veniatis in Wasconiam, nobiscum lo-
cuturi ; et cum ad nos veneritis et voluntatem nostram vobis monstraverimus, si videritis quod ad commodum nostrum et honorem pariter et vestrum non possitis morari nobiscum , volumus et concedimus quod, absque indignatione nostra et malograto nostro, quam cito volueritis possitis reverti. Et quia novimus quod vie vobis sunt periculose, volumus quod dilecti et fidèles nostn Ricardus, cornes Norfolkensis et marescallus Anglie , Henricus, cornes Herefordensis, Guido de Lezigniaco, Jobannes de Baillol, Willelmusde Cantilupo, et Stephanus Lungespata, vos secure reconducant usque ad locum securum, quacumque ora ipsos super hoc requiretis. Et si nobiscum moram faciatis, morando de omnibus malevolis vestris vos deffendemus secure. In cujus rei testimonium bas litteras vobis mittimus patentes. Teste etc. In castris apud Benauges, iv die octobris, anno xxxvn.