AU PRIEUR DE L'HOPITAL DE SAINT-JEAN DE JÉRUSALEM, A PARIS
Par laquelle il lui mande de faire à Simon de Montfort, comte de Leycester , le payement final des mille livres sterling qu'il avait reçues en dépôt duclit roi. (Pat. Chart. Vascon. an. 38 H. III, p. 1 , membr. 16. — Bréq. t. I.)
Rex , dilecto sibi priori Hospitalis Sancti Johannis Jérusalem in Francia, vel ejus locum tenenti, salutem. Cum nos mille libras sterlingorum traderemus in deposito in domo vestra Parisius pro quatuor milibus turonensibus, de quibus, nomine nostro, debebatis solvere annuatim comiti Marcbie octingentas libras turonenses pro custodia insuie Oleronis, quousque tota summa predictarum quatuor millium librarum eidem comiti solveretur; et boc durante, treuga inter nos et regem Francie; et vos dicto comiti partem predicte pecunie solveritis ut dicitis : vobis mandamus quatinus totum quod restât de dicto deposito, dilecto et fideli nostro Simoni de Monteforti , comiti
Leicestrensi, vel ejusmandato, traclatis. Nos autem de summa quani ei tradetis de dicto deposito, vos et domum hospitalem quielahimus. Constituimus eciam fratrem Simoncm, ministrum domus Sancti Maturini de ordine Trinitatis apud Parisius, vel ejus locum tenentem, loco nostri ad audiendum compotum de dicto deposito; et concedimus quod, si alique littere Hospitalis facientes mencionem de dicto deposito, pênes nos vel alibi inveniantur, vel etiam alie per quas de dicto deposito possit aliquid peti a vobis vel domo Hospitali, nullius sint valoris. In cujus, etc. Teste ut supra. Apud Sanctum Macarium, xv die novembris. Per R. Walerand.
LAÀaV. (ia53, i5 novembre.;
MANDEMENT