‹ Lettres de rois, reines et autres personnages des cours de France et d'Angleterre, depuis Louis VII jusqu'à Henry IV; tirées des archives de Londres et publiéesChapitre 126 sur 303 · LETTRE DE HENRI DE MORTEMER · texte numérisé non relu

LETTRE DE HENRI DE MORTEMER

A HENRI III, ROI D'ANGLETERRE

Au sujet des procédures entre ce prince et Reynaud de Pons, louchant le château de Bergerac. (Des liasses de la Tour de Londres Bréq. t. XI.)

Excellentissimo domino suo Henrico, Dei gratia régi Anglie, domino Hibernie, duci Aquitannie , Henricus de Mortuomari , clericus ejus humilis et devotus, devotum obsequium cum omnimoda voluntate serviendi. Noverit regia celsitudo quod Reginaldus de Pontibus et Margarita uxor sua, in causa quam movent contra vos incuria Francie super Castro Brageriaci , centum testes et amplius produxerunt , licet ex parte vestra fréquenter extiterit contradictum, tum proptei effrenatam multitudinem testium quam jus non admittit, tum propter alias rationes que fuerunt ex parte vestra proposite, minime lamen exaudite. Protestaciones tamen facte sunt pro jure vestro super hiis que creduntur expedire deffensioni cause vestre. Et ratione dicte cause datus est nobis dies in parlamento , quod erit in octabis Pentecostes proximo venturis; et expediret, sicut credo, salvo meliori consilio, quod evitaretur dictum litigium, si lieri posset, quoquo modo ; quia multum timeo finem litis. Ceterum cum nunciis vestris fui coramrege Francie, pro complemento pacis intervos et eundem celebrate. Quid autem dictus rex super singulis articulis responderit, domini G. Passelavve et G. de la Lynde serenitati vestre réfèrent viva voce. Nicbil autem fuit omissum de contingentibus in prosecutione negocii memoi ati. Nuncii autem vestri , et maxime dictus G. circa predicta négocia necessaria diligenter et fideliter laborarunt. Factum enim Brageriaci erat in casu perdicionis positum , nisi ani-

mus nobis subvenisset, diligentia ejusdem G. mediante. Domina-

tioni vestre supplico ut precipiatis, siplacet, quod existens extra

Angliam, brève vestrum habeam de protectione in forma convenienti usque ad annum vel biennium duraturum. Conservet Deus vestram regiam majestatem incolumem eljocundam per tempora longiora.

N. B. Nous avons copié ces lettres sur l'original en parchemin assez maltraité. L'écriture paraît du règne de Henri III. B.

G IV. (Janvier 1360.)

LETTRE DE LOUIS IX, ROI DE FRANCE

Par laquelle, en conséquence de divers traités faits entre ce prince et le roi d'Angleterre, et entre ce dernier et Jean, duc de Bretagne, Louis promet de recevoir à hommage le roi d'Angleterre pour la partie de l'Agenais ou l'équivalent d'icelle, dont il avait été convenu que Jean , fils aîné du duc de Bretagne, rendrait hommage. (Biblioth. Cott. Julius E. 1 , f ° 58 verso et 5g recto. — Bréq. t. LXIV.)

LlTTERA LUDOVICI FFRANCIE REGIS, SUPER COMPOSITIONE INTER H. REGEM

Anglie et J. comitem Britannie tangente Agennesium.

Ludovicus , Dei gracia Ffrancie rex , universis présentes litteras inspecturis salutem . Noveritis quod in compositione nuper habita co ram nobis inter carissimum consanguineum nostrum Henricum, illustrent regem Anglie, dominum Hibernie et ducem Aquitanie, fidelem nostrum, ex una parte, et dilectum et fidelem nostrum Johannem, comitem Britannie, ex altéra, specialiterest conditum quod, cum idem rex fecerit dicto comiti escambium illud quod débet eidem facere infra sex annos, secundum quod contentum est inter ipsos et in eorum litteris plenius continetur, nos de terra Agennensi, vel de eo quod pro ipsa terra dictus rex habere debebit a nobis, secundum

(juod informa pacis inter nos et ipsum regem habite est expressum, de quo, ad ipsius requisitionem, dictum comitem, et postmodum, de amborum assensn, Johannem, filium dicti comitis primogenitum , in hominem recepimus, prefatum regem Anglie vel ejus heredes recipiemus in hominem vel homines , et ipse vel ejus heredes nobis homagium facere tenebuntur de eodem. Actum apud Meullantuni. Anno Domini m. ce. ux. mense januarii.

GV. (l,6o,

Page 1