‹ Lettres de rois, reines et autres personnages des cours de France et d'Angleterre, depuis Louis VII jusqu'à Henry IV; tirées des archives de Londres et publiéesChapitre 134 sur 303 · CXIX. ,-(Y^"isi · texte numérisé non relu

CXIX. ,-(Y^"isi

samedi après saint Michel.

LETTRE DE LOUIS IX, ROI DE FRANGE

A HENRI III, ROI D'ANGLETERRE

Pour le remercier des soins qu'il veut bien apporter pour faire réparer les dommages causés aux marchands au sujet desquels le roi de France lui avait écrit. (Des liasses de la Tour de Londres. — Rréq. t. LXIV. )

Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, egregio principi, karissmio consanguineo suo, Henrico, eadeni gratia illustri régi Anglie, domino Hibernie ac duci Aquitanie, fideli suo, salutem et sincère dilectionis affectum. Serenitatis vestre litleras nobismissas gratanter accepiinus, et diligenter intelleximus seriem earumdem de prospero statu vestro et de vestre incolumitate persone, quem attendimus per easdem, leti plurimum et gaudentes. Quod autem bona mercatorum regni nostri qui disrobati fuerunt, de quibus vobis scripseramus , que quidem bona in terra vestra inveniri poterunt, libenter eisdem restitui facietis, et ad recuperandum residuum, quod in terra vestra non

poterit inveniri , consilium apponetis, proutnobis scripsistis, gratum gerimus, el inde referimus vobis grates, serenitatem vestram rogantes quatinus liberaliter inlendatis ad hoc quod premissa, sicut nobis scripsistis, efficaciter compleantur. Datum Parisius, sabatto post festum beati Michaelis.

N. B. Copié sur l'original en parchemin. B.

G X)L (Vers Ia63 j

LETTRE DE MARGUERITE, REINE DE FRANCE

A HENRI III, ROI D'ANGLETERRE

Sur la convalescence de ce prince. (Des liasses de la Tour de Londres. — Bréq. t. LXIV.

Margareta, Dei gratia Francie regina, carissimo fratri suo Henrico, eadem gratia régi Anglie illustri , salutem et sincère dilectionis affectum. Intellecto per vestras litteras, quas nobis obtulit ex parte vestra nuncius domini nostri régis queni ad vos miserat hiis diebus , quod status vester , qui debilis fuerat, resurgit in melius recipiendo augmentum prosperitatis et convalescentie (benedictus Altissimus), mens nostra que lapsa fuerat in dolorem et tristitiam , occasione vestre egritudinis , bausit vires gaudii et recepit. De statu quidem domini nostri régis , nostro et omnium liberorum nostrorum sic vestra noscat sublimitas, quod plena corporum sospitate valemus, Domino largiente. Omnibus enim intellectis diligenter que archidiaconus Londoniensis et dominus H. de Monte-Ferrando nobis ex parte vestra verbotenus retulerunt , ecce quod in ore ipsorum responsionem vobis faciendam de predictis posuimus, quibus super hiis credatis firmiter tanquam nobis.

N. B. Copié sur l'original en parchemin. B.

(a octobre 1265. )

LETTRE DE HENRI III, ROI D'ANGLETERRE

A LOUIS IX, ROI DE FRANCE

Par laquelle il lui annonce qu'il députe vers lui des envoyés chargés de traiter avec lui: i° concernant ses possessions dans le Quercy, le Limousin et le Périgord; 2° touchant les affaires delà comtesse de Leycester et de ses fils; 3° sur les plaintes des dommages causés par les Anglais aux marchands français. (Des liasses de la Tour de Londres. — Rréq. t. LXIV. )

Magnifico principi domino et consanguineo suo karissimo, domino Ludovico, Dei gratia regiFrancie illustri, Henricus, eadem gratia rex Anglie, dominusHibernie et dux Acmitannie, salutem et sincère diiectionis semper augmentum. Serenitati vestre signincamus nos sanos esse et incolumes (benedictus Deus), optantes admodum ut sospitate consimili vigeatis. Dilectos autem et fidèles nostros Willelmum de Decce et Simonem Passelewe, pro cruibusdam negociis terras et feoda nostra in episcopatibus Caturcensi , Lemovicensi et Petragoricensi contingentibus, et etiam pro facto comitisse Leycestrie et filiorum suorum, necnon bonis et catallis que mercatores vestri per depredationem in mari amiserunt, vobis exponendis, ex parte nostra ad vos duximus transmittendos. Quibus super hiis fidem adbibere velitis indubitatam. Teste me ipso. Apud Windesor , n die octobris, anno regni nostri

If. B. Copié sur l'original en parchemin. B.

Page 1