‹ Lettres de rois, reines et autres personnages des cours de France et d'Angleterre, depuis Louis VII jusqu'à Henry IV; tirées des archives de Londres et publiéesChapitre 141 sur 303 · COMTE DE FOIX, VICOMTE DE BÉARN · texte numérisé non relu

COMTE DE FOIX, VICOMTE DE BÉARN

AU ROI D'ANGLETERRE

Pour le remercier de ce qui s'était passé touchant la Réole. (Des liasses de la Tour de Londres. — Bréq. t. XI. )

Illtjstrissimo principi, karissimo domino suo, Edwardo Dei gratia régi Anglie, domino Hibernie ac duci Aquitanie, suus Rotgerius Bernardi , cornes Fuexi et vicecomes Bearnie, cum salute quicquid possit servicii et honoris , et paratam ad mandata et beneplacita sua voluntatem. Excellenti dominationi vestre significo me fuisse in Francia pro quibusdam negociis que habebamus cum serenissimo domino rege Francie expedire ; et in brevi propono esse in Bearnia , ubi et ubique paratus sum vobis servire in omnibus quibus possim , serenitati vestre bumiliter supplicans ut dominum Johannem , senescallum vestrum Vasconie, de quo valde contentus sum, si placeat , inducatis quod in meis et gentium mearura tum vestrarum negociis, more solito , se curialiter habeat. Et vobis regracior quantum possum de facto Reule, serenitati vestre... supplicans nichilominus bumiliter et ex corde, ut me vestrum in memoria et vestra gracia habere dignemini , et precipiatis mihi vestro in omnibus, si quid et ut volueritis, me facturum. Valeat excellens dominatio vestra diu, cum augmento gratie et honoris. Datum Parisius, in vigilia assumptionis béate Marie.

N. B. Copié sur l'original en papier, au dos duquel on voit encore les traces d'un grand sceau en cire verte. On y lit aussi cette suscription : Illustri domino régi Anglie, et plus bas : dentur. Cette pièce est un peu endommagée. B.

(Vc

LETTRE DE PHILIPPE III, ROI DE FRANCE

A EDOUARD I, ROI D'ANGLETERRE

Par laquelle il lui déclare que les i5,ooo marcs déposés du temps de saint Louis, par Henri III, roi d'Angleterre, dans le Temple à Paris, pour sûreté du douaire du premier mariage delà comtesse de Leycester, avaient été réclamés par Henri et rendus. (Des liasses de la Tour de Londres. — Bréq. t. LXIV. )

Philippus, Dei gratia Francorum rex, egregio principi , carissimo consanguineo suo Edwardo, eadem gratia illustri régi Anglie, domino Hibernie et duci Aquitanie , fideli suo , salutem et sincère dilectionis affectum. Significamus vobisquod, coram exequtoribus testamenti inclite recordationis precarissimi domini et genitoris nostri Ludovici, Francie régis , proposuit comitissa Leincestrie , amita vestra , quod ipsa et Simon de Monteforti , quondam vir suus , paci que tractabatur inter dictum patrem nostrum et felicis recordationis Henricum , regem Anglie, genitorem vestrum alias, suum noluerunt prebere consensum requisitum ab eis, nisi prius satisfieret dicte comitisse de dotalicio seu doario primi mariti sui , et quod genitor vester concessit quod ipse deponeret quindecim millia marcbarum argenti tenenda Parisius apud Templum, donec innotesceret quod eidem comitisse de doario suosatisfactioplenariafacta fuisset. Propterquod, dictus genitornoster dicte comitisse mandavitquod bene poterat esse secura de suo doario et secure poterat dicte compositioni suum prebere consensum. Et quoniam dicta quindecim millia marcbarum hodie non sunt in Templo Parisiensi , nec fuerunt octo annis vel amplius jam elapsis, dicto genitore vestro dictum depositum repetente et etiam assequto , petit dicta amita vestra ab executoribus ante dictis interesse suum , ex co quod non est sibi satisfactum de suo doario , et quia non durabat de-

positio que facta fueral ad securitalem sui doarii assequendi. Inde est quia predictum factum vostangit, et exequtores predictos reddit sollicitos et attentos ; pro salute anime dicti patris nostri , vos attente requirimus quatinus, pro exoneratione predictorum executorum et etiam pro commoditate vestra , illos , qui pro vobis venient ad instans parlamentum nostrum purificationis béate Marie virginis, bene reddatis instructos de defensionibus et rationibus que pro vobis et pro predictis exequtoribus proponi poterunt, ad hoc quod eidem comitisse, in sua petitione predicta , bono modo silencium imponatur. Datum Parisius, die martis in octabis beati Dionisii.

Y. B. Copié sur l'original en parchemin. B.

Page 1