LETTRE DE DIVERS EVEQUES DE GASCOGNE
AU ROI D'ANGLETERRE
Pour le prier de faire cesser les vexations de son sénéchal de Gascogne contre l'évêque et le clergé de Bazas. (Biblioth. Colton. Julius E. j. — Bréq. t. LXV.)
Serenissimo principi domno Edayardo , Dei gratia régi Anglie , domino Hibernie , ac duci Aquitanie ; Amanenus , divina permissione arcbiepiscopus Auxitanensis , Geraldus Littorensis , Compainlms Olorensis, Henricus Vasatensis, Ernaldus Aquensis, Petrus Adurensis et Augerius Conseranensis , ejusdem arcbiepiscopi suffraganei , salutem et paratam ad ejus episcopi beneplacita voluntatem. Venerabilis frater noster episcopus Vasatensis, et discreti viri Capitulum ejusdem ecclesie , nobis exponere curarunt in provinciali consilio apud Auxiam quod , licet ipsi opem dederint et operam efficacem ut exorte discordie ab antiquo inter vestros et suos predecessores, per viam pacis et compositionis amicabilis sopirentur, prout in compositione Iractata et ordinata, in quorumdam nostrorum presentia, inter ipsos et senescallum vestrum Vasconie , quam vos non credimus ignorare, plenius dicitur contineri. Cum autem episcopus et Capitulum supradicti ex compositione prefata pacem vestram perpetuo sperarent et gratiam obtinere , et grata sibi et ecclesie sue comoda provenire , in contrarium eveniens , tam ipsi quam eorum subditi gravius solito molestantur , et quanto fortius scribitis litteras senescallo de non molestando eosdem, tune durius procedit contra
eos; nam idem senescallus et ejus ministri, jura ecclesie et subditorum ejus occupant , episcopum et Capitulum ad curias seculares convocant, bona Vasatensis ecclesie indebite rapiunt et invadunt; cumque a predecessoribus nostris in provincialibus consiliis diversa emanaverunt statuta contra rerum ecclesiasticarum raptores etinvasores, qui statim factis invasionibus et rapinis talibus , excommunicationis et interdicti sententiis percelluntur , et quamdiu bona rapta vel invàsa alicubi" detinent , cessatur in loco ubi sunt a divinis; ob reverentiam tamen vestre majestatis régie, quam caram semper babemus, senescallo et ministris vestris deferimus , nec latas sententias exequimur aut exequi facimus contra ipsos , ut in statutis pretactis provincialibus continetur. Cum igitur ex injuncto nobis officio teneamur alter altenus onera supportare , et gravatis ecclesiis et oportuno remedio providere, celsitudinem vestram regiam ex parte nostra, et totius provincialis nostri consilii , ex corde requirimus et rogamus quatinus , pro Dei amore , et nostra reverentia , ecclesiam , episcopum et Capitulum Vasatenses recommendatos babentes, eos in rébus et bonis suis non sinatis amplius molestari. Super quibus latorem presentium ad vos mittimus , cui super hiis fidem adbibere velitis , per quem vobis voluntatem vestram mandabitis, quam parati sumuset erimus adimplere. Augeat vobis Dominus gratiam in presenti et gloriam tribuatin futuro. Data apudAuxiam, nonis februarii , anno Domini m rc°LXX° nono.
.CLXXIV. (lâ février 1S7â.]
LETTRE DU ROI