‹ Lettres de rois, reines et autres personnages des cours de France et d'Angleterre, depuis Louis VII jusqu'à Henry IV; tirées des archives de Londres et publiéesChapitre 265 sur 303 · CHANOINE D'AGEN · texte numérisé non relu

CHANOINE D'AGEN

A EDOUARD, ROI D'ANGLETERRE

Par laquelle il lui marque qu'il s'est trouvé au parlement de Paris et le prie de le dispenser de se trouver au parlement suivant, en lui rappelant la promesse qu'il lui avait faite d'un bénéfice. (Des liasses de la Tour de Londres, nc 7, Ed. I. — Bréq. t. IL)

Excellentissimo pi incipi , domino suo precipuo, domino Edwardo, Dei gratia régi Anglie, domino Hibernie et duci Aquitanie, devotus clericus suus Bertrandus de Geco, canonicus Agenensis, devotus cum omni promptitudine serviendi. Vestre magnificentie excellenti per présentes volo fieri manifestum quod, post adventum do-

mini Lugdunensis, citius quocl potui, veni Parisius, et licet ante vestra négocia fuissent aliquantulum incoata, tamen propositionibus et determinationibus eorumdem quasi omnibus iaterfui. Set domini et magistri curie ipsa ducunt pro libito voluntatis ; set ille qui sue virtutis magnitudine potest omnia consummare, apponat remcdinm oportunum. Hinc est quod, propter necessitatem inevitabilem predicti domini Lugdunensis, ut credo, sequenti parlanicnto non potero interesse. Quare regia majestas, quoad dictum parlamentum, si placet, me babeat excusatum, quia. . . circa futura parlamenta nostris serviciis inberendo, intendo pro viribus laborare. Ad hec vestre excellencie eminentis, licet non sine magna erubiscentia, assumo audaciam ad memoriam reducendi quod, quando de Vasconia recessistis, quia me pauperem sciebatis, non meis exigentibus meritis, mihi de vestra benignitate solitaconcessistisquod quam cito vobis facultas se offerret, personam meam aliquo bono beneficio ditaretis. Quapropter, pie princeps, vestram in hoc clementiam, non mea mérita attendentes predicta, compleatis cum videritis oportunum. Persona enim mea que predictis multumindiget, et omnia que habebo vestro servicio sunt et erunt perpetuo dedicata. Conservet .... personam vestram suo regno per tempora longiora.

Datum Parisius, die lune post festum exaltationis sancte crucis.

On lit au dos : Serenissimo principi domino Edwardo Dei çjratia régi Anglie, domino Ibernie et duci Aquilanie.

N. B. Copié sur l'original en papier fort maltraité. On y voit encore les vestiges du cachet en cire verte. B.

(smc sicde.

LETTRE

Page 1