LETTRE DE LOUIS LE JEUNE
Par laquelle il se plaint au pape Alexandre III de ce qu'en abandonnant Thomas Becket, archevêque de Cantorbéry , au ressentiment de Henri II, roi d'Angleterre, il avait suspendu l'interdit el l'excommunication que ce prélat aurait pu lancer contre ses ennemis. (Bibliolhèque Harléienne, n° 2i5, p. 75. — Bréq. t. LXIII.
ALEXANDRO PAPjE LUDOV1CUS REX FRANCORUM.
Pro arcbiepiscopo Cant. sepius nos rogare dignata est paternitas vestra. Nos vero , si preces auctoritatis vestre, divine pietatis intuitu preeunte, babundacius mandavimus effectu, consciencia nostra exinde gloriatur. Sed novissime sermo divulgatus et celebriter diffusus in regno nostro scandalum generavit. Non est nostrum vos, qui dominus estis, reprehendere ; verum quod ad opinionis vestre detrimentum sperare (sic) credimus, silere omnino non possumus. Rex Anglie, utpote inanis glorie cupidus, in colloquio quod simul habuimus, litteras vestras patentes , ut dicitur, parti sue gloriabunde ac satis jactanter ostendit, in quibus os et manus domini Cant. tam in predictum regem quam in totum regnum suuin, acpersonas de regno , vestra suspendit auctoritas , donec gratiam régis ipse fuerit plenarie consecutus. Quid ad hec objecta respondere possumus adverse parti, videlicet imperatori ac scismaticis insultantibus nobis , quia partem vestram fovere non destitimus nec desistimus, in promptu non habemus , nec est facultatis nostre adinvenire , nisi nos vestra subtilius instruxerit in respondendo discrecio. Hoc autem meminisse firmius postulamus, quia precibus nostris, quas sepe vobis bumiliter porreximus, nec intermiscuimus minas, nec vos diffidare presumpsimus. Quid bec sibi velint facile potestis concipere , et bec ad plénum interprétai vestre discrecionis experiencia plenius agnovit. Lateri vestro
duo assistunt in quos hujus rei culpa refunditur. Sed quidquid nos agamus, non est sublimitatis et discretionis vcstre contra conscien- < iam suasu pravo aliquatenus deviare.
N. B. Copié sur un manuscrit en parchemin dune écriture du xiiic siècle.
On ne peut assigner à cette lettre la même date qu'à une autre de Louis Vil aux cardinaux Hubalde et Jacinthe L, que nous avons aussi transcrite , ainsi que celle de la reine sa femme. Elle fut écrite après la conférence des deux rois de France et d'Angleterre à Montmirail, en 1169, le jour des Rois, et après la réception des lettres du pape à Thomas Becket, datées du 10 mai de la même année. (V. Hist. eccl. t. XV, p. 267 et 272.) B.
* • (An. 1169.)