VEUVE DE JEAN-SANS-TERRE
A HENRI III, ROI D'ANGLETERRE, SON FILS
Sur son mariage avec Hugues de Lusignan , comte de la Marche et d'Angoulême. (Des liasses de la Tour de Londres, n° 7. — Bréq. t. LXIII.)
Karissimo filio suo H. Dei gratia régi Anglie, domino Hibernie, duci Normannie, Aquitanie, comiti Andegavie, Y. eadem gratia regina Anglie, domina Hibernie, ducissa Normannie, Aquitanie, comitissa Andegavie etEngolisme, salutem et maternam benedictionem. Significaraus autem vobis quod cum comités Marchie et Angolisme in fata decesserunt, dominus Hugo de Leziniaco quasi solus et sine herede in partibus Pictaviae remansit, et non permiserunt amici ejus quod filia nostra lege maritali ei copularetur, que tam tenere etatis est; sed consilium ei dederunt quod talem duceret in uxorem de qua iste hères exiret , et prolocutum fuit quod uxorem caperet in Francia. Quod si hoc fuisset, tota terra vestra in Pictavia et Gasconia et nostra amitteretur. Nos autem videntes magnum periculum quod potuit emergere si istud maritagium foret (et consiliarii vestri nullum consilium innobis apponere voluerunt) dictum H. comitem Marchie, duximus in Dominum; et scit Deus quod nos magis hoc fecimus pro utilitate vestra quam pro nostra. Unde vos rogamus ut carum fdium, quod hoc vobis placeat, dum hoc cedat maxime utilitati vestre et vestrorum , et precamur vos diligenter quod ei reddatis jus suum , scilicet Niortum , Castrum Exonense et de Rokingham , et tria millia et d. marchas quas pater vester, maritus quondam noster, nobis le-
gavit; et ita, si placet, vos habeatis erga eum qui tam potens est, quod in vobis non remaneat quin nobis bene serviat. Nam bonum animum habet vobis fideliter servire pro toto posse suo, et certe sumimus et in manu capimus quod bene vobis serviet, si vos ei jura sua reddideritis : et ideo consulimus quod super predictis consilium oportunum babeatis. Et quando vobis placuerit, pro filia nostra, sorore vestra , mittatis , quantum eam pênes non babemus ; et per certum nuncium et litteras patentes et eam nobis mittetis.
Copié sur l'original en parchemin. B.
(Ad. 1221.)