‹ Lettres de rois, reines et autres personnages des cours de France et d'Angleterre, depuis Louis VII jusqu'à Henry IV; tirées des archives de Londres et publiéesChapitre 68 sur 303 · LETTRE DE HUGUES DE LUSIGNAN · texte numérisé non relu

LETTRE DE HUGUES DE LUSIGNAN

COMTE DE LA MARCHE ET d'aNGOULÈME,

A HENRI III, ROI D'ANGLETERRE

Pour s'excuser, sur sa maladie, de ce qu'il ne lui a pas été rendre son hommage, et n'a pas accompagné la sœur de ce prince dans son retour. (L'original est à la Tour de Londres. — Bréq. t. LXIII.)

Illustrissimo et reverendo domino suo H. Dei gratia régi Angliae , domino Hyberniae , duci Normanniae et Aquitaniae , et comiti Andegaviae, Hugo de Lezigniaco, cornes Marchise et Engolismae, salutem et assensum de bono in melius cum salute perbenni.

Sicut vobis per nostras litteras insinuavimus, nos proposueramus ad vos accedere in Angliam, affectantes vobis tanquam domino fidelitatem et alia débita facere benigniter et dévote; verum ille in cujus dispositione consistunt omnia, propositum nostrum interrupit, nos infirmitate proprii corporis acriter affligendo. Propter quod evidens et manifestum corporis nostri dispendium ad presens distu-

limus ad vos ire, sicut vobis, per assertioncm militum vcstrorum qtifts ad nos pro habenda sorore vestra destinatis, constare potcrit evidenter; quibus, sicut nobis dedistis in mandatis, in villa vestra Rocbetta tradidimus sororem vestram, licet haberemus in proposito illam nobiscum ad vos ducere, si sanitatem nobis Dominus concessisset , et etiam, si de consensu et voluntate militum vestrorum esset, ut ipsam per curiam régis Franciae duceremus. Sane pro certo habeatis quod , sanitate nobis a Domino concessa , statim usque ad vos, omni occasione et dilatione postpositis , accedemus , loco et tempore compétente Preterea quemcumque senescallum transmittere volueritis in Pictaviam parati sumus quam plurimum bonorare , et eidem parère in omnibus tanquam vobis, et res vestras et bominum vestrorum sedula circonspectione fovere , et bonorem vestrum et commodum pro posse nostro et juribus ampliare , quia post deum nil amplius affectamus nisi vobis fideliter assistere , et cuncta, quae ad vos pertinent, prerogativa speciali dilegere et amplecti.

(Vers 1223.)

LETTRE DE PIERRE Ier, DUC DE BRETAGNE,

A HENRI III, ROI D'ANGLETERRE

Pour s'excuser de ce qu'il retenait prisonnier G. de Luci, qui avait causé plusieurs dommages à ses sujets. (Des liasses de la Tour de Londres. — Bréq. t. LXIII.)

Karissimo domino suo Henrico, Dei gratia régi Anglise , Petrus dux Britanniœ , cornes Ricbemontis , salutem et paratum obsequium.

Placuit sublimitati vestrae nobis mandare quod nos quendam militem G. de Luci et servientes suos, quos captos tenemus, liberaremus; sed quomodo capti fuerunt, nondum vobis fuit manifestum. Pro certo babeatis quod ipsi terrain nostram propriam spoliantes

capti fuerunt, et de nocte , et certissime sciatis quod homines de terra vestra et homines dicti G. de Luci maxima dampna et innumerabilia terrae nostrae intulerunt, que magis quam duo mille marchas estimamus.Et denovo quandamnavem honeratam et homines nostros in eadem navi existentes apud Alrem. quandam villam nostram in Britannia rapuerunt etsecum duxerunt; et aliam apud Quemperele, et aliam apud Venetum. Cum autem tôt et tanta dampna ab hominibus vestris nobis sint illata, nec adhuc alicui hominum vestrorum in tota potestate nostra injuriam vel violentiam fecerimus vel fieri permiserimus, plurimum admiramur quod vos instanter petitis illos lil)erari qui terram nostram spoliantes capti fuerunt. Verum sublimitatem vestram rogamus quatinus hujusmodi dampna ab hominibus terrae vestrae nobis illata emendari nobis faciatis, et quicquid hominibus vestris forisfecimus, libenter emenclabimus. Et difficile esset nobis illos reddere qui ad dampnum nostrum faciendum retenti fuerunt, nec nobis dampnum nostrum quod maximum est restitua Et si forte dubitaveritis tanta dampna nobis illata non fuisse, ut prediximus, quenlibet de hominibus vestris qui vobis placuerit ad partes nostras sub salvo conductu nostro destinetis, et ipsum praesentem de tantis dampnis et majoribus, ab hominibus terrae vestrae nobis illatis , certificare faciemus. Et si forte in consilio vestro habueritis quod ad praesens nobis non faciatis restitui dampna nostra praedicta, vos rogamus quatinus vobis non displiceat si ab illis dampna nobis restitui voluerimus, quos ad dampna nostra facienda ceperimus.

Copié sur l'original. Rymer, dans les tables de son Supplément, suppose cette lettre de la 33e année du règne de Henri III, roi d'Angleterre, c'est-à-dire d'environ l'an i2 5o. Or il y avait alors plus de douze ans que Pierre, duc de Bretagne, avait résigné à son fils le duché et le titre de duc (en 1237). B.

Page 1