DE MERCATORIBUS FRANCIS ARRESTANDIS
Mandatum est majori et vicecomiti Londoniae, quia rex mnotuit pro certo quod rex Francie arrestari facit omnes mercatores de terra régis inventos in potestate sua, quod corpora omnium mercatorum de potestate ipsius régis Francie , qui inventi fuerint in civitate sua , qui quidem non sint de terra comitis Flandrie vel qui non habeant conductum régis, arrestari et salvo custodiri faciant, donec a rege aliud habuerint mandatum. Teste W. de Cantilupo. Apud Waïlingford. xx die septembris.