LUI
J. C. ISELIUS A MONTFAUCON.
Viro plurimum Reverendo atque Celeberrimo Domino Bernardo Monfalconio Jacobus Christophorus Iselius S. P. D.
Vidisti, ut puto, infamem articulum Diarii Batavia nuperi (Bibliothèque RaisonéeJ, qui mihi huius, quam ad te mitto, suscipiendae Defensionis caussam attulit. Auctor eius est articuli Joh. ille Jacobus Wetstenius, quem olim apud Lutetiam vidisti. Dirissimis odiorum îrarumque Furiis adversus Ordinem nostrum agitatus. ex quo de plurimis eius dogmatis ad omnem Christianam doctrinam labefactandam aperte tendentibus sententiam rogati id, quod res erat, ac documentis testimoniisq[ue] manifestissimis constabat, respondimus nunc; modo in unum, modo in alium de nobis incurrit, postquam a Bibliopolis Wetsteniis, eius Diarii editoribus, impetravit, uti sese illo libello periodico, tanquam Campo aliquo Martio, ad nos lacessendos uti per eos liceret. Me certe inter ceteras rationes ista quoq[uej vel in primis movet ad edendam hancce Caiumniarum eius Depuisionem , quod invidens amicitiae, quae nos pridem arcte conjungit, omni nisu te mecum com[m]ittere studuit, falso atq[uej impudenter affirmans, ei me loco
J. G. ISELIUS A MONTFAUCON \^^
Hexaplorum tuorum in privata quadam ad amicum epistola contradicere voluisse, quem probe sciebat, nunquam mihi vel obiter visum esse. Sed malo te rem ex hacce Apologia mea uberius cognoscere, in qua id mihi prxcipue cordi fuit, ut quanti semper fecerim te atq[ue] etiamdum faciam, omnibus liqueret. • Ubi legeris, non poteris non mirari» tam pravam illi Wetstenio mentem fuisse, ut non dubitaret primo contra liquidam veritatem plurima scribere mendacia, deinde et eiuscemodi mendacia, quae certus erat, intra tempus brevissimum evidentissimis argumentis atq[ue) testimoniis revictum iri. Quae vero de meo in te perpetuo affectu sum[m]oq[ue], quod virtuti ac doctrinal tuo semper posui, pretio, idoneis locis adspersi, minime tibi spero ingrata fore, tum et facile in memoriam revocaturum, quod mihi abs te olim coram dixi confirmatum esse, nullius te nostri codicis Ms. usum unquam nactum, neq[ue] etiam var. Lect. ex quoquam illorum excerptas accepisse. Scilicet hoc ipsum in caussa fuit, cur ego Cl. Breitingero per litteras ad me referente de laudato a te CocUce Basiliensi negarem utiq[ue], et vere quidem, ut postea res ipsa docuit, nostro te Codice uti, vel multas ex eo var. Lect. nancisci potuisse; quamvis alioqui errorem eius, Codicem a te Basilianis monachis, qui Romae degunt, attributum pro nostra huius Bibliothecae Codice sinistre interpretantis, non deprehenderim, cum ille librum tuum in litteris suis haud allegasset, neq[ue] ego eius exemplum in supellectile mea libraria haberem. Accedebat vero, cum Breitingerus fan tu m de laudato a te Basiliensi Pentateuchi Co(//c^ • mentionem iniecisset, quod habebamus omnino Codicem Graecum vetustate insigne[m] neq[ue] inferiorem sane X saeculo, e quo potuisset fortasse