LETTRE DE ROBERT D'ARTOIS
æautem frater noster comes Andegavensis sentit adhuc quartanam suam, sed solito leniorem. Et sciat dilectio vestra, quod carissimus dominus noster frater noster, et barones et peregrini, qui in Cipro hiemaverunt, die Ascensionis in sero ad portum Linocii in suis navibus sese receperunt, ut contra hostes fidei christianæ dirigerent iter suum. À quo portu recedentes, post multos maris labores et ventorum contrarietates, ducente Domino, die Veneris post Trinitatem circa meridiem venerunt, et se anchoraverunt, congregantes se ipsa die in navi domini regis ad consilium, quid esset deinceps ad faciendum, cum ante se viderent Damiatans et portum, ex magna Turcorum et equitum et peditum multitudine communitum, et os fluminis quod de prope imminebat, ex galearum multitudine armatarum. [n quo sic consilio ordinatum fuit, ut in crastino mane quilibet pro posse suo cum domino rege ad terram veniret. Et sciat dominatio vestra, quod sicut fuit ordinatumin ipso Sabbato in mane, exercitus christianus, relictis magnis navibus, in galeis et minutis vexillis viriliter accincti descenderunt. Et confidentes de Dei misericordia, ac auxilio crucis triumphalis, quam dominus legatus in vexillo juxta dominum regem gestabat, læti et confortati de Deo, versus terram contra hostes, insultus plurimos tam sagittarum missionibus quam aliis facientes, sese retraxerunt. Veruntamen cum ipsa vexilla propter nimiam maris planitiem usque ad siccam terram non possunt attingere, christianus exercitus in nomine Dei, relictis vexillis, in mare saliendo se immisit usque ad siccam terram, cum armis suis pedes veniendo. Et licet ipsa Turcorum multitudo contra christianos litus defenderet, tamen, favente Domino nostro Jesu Christo, litus optinuit populus christianus cum sospitate et lætitia, et cum equorum Turcorumque strage magna, et quorundam qui magni nominis esse dicebantur. Et cum ipsi Sarraceni se recepissent in civitate, quæ tam fluminis interpositione quam murorum et turrium fortium in circuitu erat fortissima, Dominus
Æ Go: gle UNIVERSITY OF WISCON
noster omnipotens, Qui dat omnibus affluenter et non improperat !, absque labore hominum, in crastino scilicet in octabis Trinitatis circa tertiam, civitatem dedit populo christiano, fugientibus et ipsam dimittentibus infidelibus Sarracenis. Et hoc factum fuit solo Dei dono ac omnipotentis Domini Dei largitate. Et sciatis quod iidem Sarraceni illam civitatem reliquerunt munitam ex magna cibariorum et carnium fertilitate et machinis et aliis bonis, de quibus ad munitionem dictæ civitatis magna pars remansit ; et de illa parte fuit exercitus multum repletus. Dominus vero rex noster cam exercitu suo ibidem moram faciebat, res suas de suis navibus extrahi faciens. Credebamusque quod inde non deberet recedere exercitus usque ad decrescentiam fluminis, quod tunc, ut dicebatur, terram debebat occupare; quia alias in partibus illis dampnum incurrebat populus christianus. Comitissa vero Andegavensis in Cypro peperit filium valde elegantem et bene formatum, quem ibidem tradidit nutriendum.
Datum in Castris Jamas, anno Domini MCCXLIX, mense junio, in vigilia beati Johannis Baptistæ.
Hic est tenor literæ missæ reginæ Franciæ, verbo ad verbum.
LETTRE DE JEAN DE BEAUMONT, CHAMBRIER DE FRANCE, A GEOFFROI DE LA CHAPELLE, PANETIER DE FRANCE
Cette lettre est datée du 25 juin 1249. Elle a été recopiée dans un manuscrit du xu1° siècle de la Bibliothèque Casanate de Rome (ms. À I 21. fol., I, a). Nous avons reproduit le texte donné dans
le volume I des Archives de l'Orient Latin (pages 389-390).