Epist. Jac., I
“so Go: gle UNIVERSITY OF WISCONS
Johannes de Bellomonte, Francie camerarius, amico suo specialissimo domino Gaufrido de Capellis, Francie pannetario, salutem quam sibi.
De mora, quam in Cypro fecit dominus rex et exercitus ejus satis vobis innotuit, sicut credimus. Noveritis eundem dominum regem, dominam reginam, Attrebatensem et Andegavensem comites, comitissam Andegavensem, nos, Guidonem et Guilelmum, filios nostros, per Dei gratiam sanos esse et jocundos, quod de vobis desideramus audire., Dominus rex, fratres sui, barones et alii, in die Ascensionis Domini, mare ascenderunt, apud Egyptum, ductore Domino, directuri gressus suos, et Damietam cum Dei adjutorio obsessuri. Cum vero a Cypro usque ad Damietam non nisi cum oportunitate temporis trium sit iter dierum, nos tamen, prout Domino placuit, per viginti tres dies in mari stetimus, antequam ad portum Damiete veniremus exoptatum. Tantum vero a portu Nimocii in Cypro una cum domino rege recessit navigium, quod non creditur tantum alias simul navigium convenisse. Magne quidem naves centum et viginti et amplius, minoraque vasa octingenta et amplius fuerunt estimata. Die Veneris post Trinitatem, scilicet .ij. nonas junii ad portum Damiete, Domino ducente, pro majori parte applicuimus hylares et jocundi. Die vero sabbati in crastino summo mane, auditis horis et divino servicio, dominus rex, fratres sui, barones, milites et alii, tam servientes quam balistarii, magnas naves exierunt, vasa minora, videlicet galias et alia parva vasa intrantes, versus rippam accedentes, ad terram descensuri. Cum vero prope terram accederent, nec vasa usque ad terram possent applicare, idem dominus rex, barones, milites et omnes alii absque timoris strepitu, leto animo, usque ad mamnmilas mittebant se in aquam, tenentes in manibus lanceas et balistas, et Crucis inimicos, tanquam fortes athlete Domini, viriliter invadentes. Sarraceni vero armati, stantes super equos super rippam, terram nobis denegantes et eandem pro viribus defendentes, defensioni
si; (GO gle UNIVERSITY OF WISCONSIN
se obtulerunt, spissa mittentes in nostros pila cum sagittis. Verumptamen nostri, quorum actus Christus Domiaus dirigebat, virilius invadentes ad terram descenderunt änvitis Sarracenis, et prevaluerunt nostri, auxiliante Domino, in momento victis et fugatis perfidis Sarracenis, pluribus etiam ex ipsis et de majoribus et de minoribus interfectis, pluribus etiam letaliter vulneratis. De nostris vero pauci vel nulli, Domino conservante, perierunt. Et ‘sic de littore maris Sarraceni confuse abierunt, in quorum cordibus tantum Dominus incussit timorem, quod die Dominica in crastino omnes majores et parvuli fugerunt, ipsam civitatem relinquentes, ignemque in domibus et in portis civitatis per diversa loca posuerunt, et ex fumo civitatis accense nobis innotuit de fuga et confusione Sarracenorum. In hunc autem modum Jesus Christus civitatem inexpugnabilem ad honorem sancti nominis sui et exaltationem fidei catholice reddidit christianis. Milites de regno Francie in exercitu existentes xviiij c/c et amplius estimantur, milites vero de Suria, de Cypro, de Templariis et Hospitalariis et aliis regionibus et terra citramarina septingenti; et alii multi sunt in exercitu, qui tria milia estimant milites ibidem existentes.
Datum anno Domini MCCXLIX, in crastino beati Johannis Baptiste.