‹ Lettres (volume 2)Chapitre 104 sur 127 · AUX BERNOIS · texte numérisé non relu

AUX BERNOIS

Lyon, 23 juillet 1494.

Le roi proteste qu'en enrôlant des volontaires suisses pour le servir en Italie, il n'a jamais entendu contrevenir aux termes de l'alliance conclue entre les Cantons et la couronne de France. — (Bibl. de la ville de Lucerne, ms. 118, fol. 63 \°. Commun, de M. de Liebenau.)

Carolus, Dei gratia Francorum Rex. Carissimi et dilectissimi nostri, recepimus nuper litteras vestras, in quibus quodam modo conqueri videmini quod contra ligas et fédéra inter pietissime memorie patrem nostrum, ac, post ejus decessum, inter nos et

VOS inita, nonnullos militares viros ad supplementum nostri exercitus per quosdam capitaneos, ut dicitis, nostros, vobis minime consentientibus, e finibus vestris eduxerimus. Quibus, ut melius respondere possimus, paulo altius ordinemur. Nos, sapientium freti consilio et de divina opitulatione confisi, regnum nostrum Neapolitanum ex tirannica servitute armis eripere, atque in dicionem ac protectionem nostram redigere decrevimus, et ea gracia magnos belli apparatus fecimus, magnas militum copias comparavimus, proposuimusque publiée quod, si qui sub signis nostris militari vellent, unicuique pro militie qualitate et virtute virorum competentia stipendia traderemus. Hinc factum est ut brevi tempore variis ex locis ac regionibus viri bellici, uti conscriberentur, confluxerint, quos pro necessitate belli et eorum in nos egregia voluntate, illi, quos huic prefeceramus negocio, bénigne susceperunt, inter quos aliqui ex vestris servicio nostro fortitan se obtulerunt. Neque arbitramur nos contra fédéra venisse si voluntarios et sese ultro nobis offerentes in tanto belli motu receperimus, namque animo fuimus, sumus, erimusque semper, quoad per vos licebit, ut amicicia, unio, liga et fédéra inter parentem nostrum nosque postea et vos contracta atque inita, perenni roboris firmitate stabilita, nulla unquam juris violatione fedentur; testamusque omnipotentem Deum, qui vos perpetuo conservet, nos nihil omnino facere velle quod predictorum federum tenori aut contractui possit adversari. Dalum Lugduni, die xxiii mensis julii, anno, etc. LXXXXIIIP.

Page 1