Praecipui articuli Symboli Apostolici non eandem
pro christianis primorum temporum significationem habebant quam habent pro christianis nostri temporis.
63 Ecclesia sese praebet imparem ethicae evangelicac efficaciter tuendae, quia obstinate adhaeret immutabilibus doctrinis quae cum hodiernis progressibus componi nequeunt.
64 Progressus scientiarum postulat ut reformentur conceptus doctrinae christianae de Deo, de Creatione, de Revelatione, de Persona Verbi Incarnati, de Redemptione. 4
8. Catholicismus hodiernus cum vera scientia componi nequit nisi transformetur in quendam christianismum non dogmaticum, id est in protestantismum latwm et liberalem.
Sequenti vero feria V die 4 eiusdem mensis et anni, facta de his omnibus SS. mo D. N. Pio Pp. X accurata relatione, Sanctitas Sua Decretum Emorum Patrem adprobavit et confirmavit, ac omnes et singulas supra recensitas propositiones ceu reprobatas ac proscriptas ab omnibus baberi mandavit. |
PETRUS PALOMBELLI
S. R. U. I. Notarius.