‹ Lettres pastorales, mandements et circulaires de Mgr J.A. Archambeault [microforme]Chapitre 197 sur 206 · AN · texte numérisé non relu

AN

et probatum, sed non item ommbus re ipsa exploratum est, pius animae recessus ad Exercitia, quae vocant, spiritualia; annuus, ei fieri possit, vel apud se singulatim, vel potius unâ cum aliis, unde largior eske ‘fructus consuevit; salvis Episcoporum praescriptis. Huius instituti utilitates iam Ipsi salis laudavimus, quum nonnulla in eodem genere ad cleri romani disciplinam pertinentia ediximus (Ep. Experiendo ad Card. in Urbe Vicarium, 27 dec. 1904). — Nec minus deinde proficiet animis, si consimilis recessus, ad paucas horas, menstruus, vel privatim vel comrauniter habeatur : quem morem libentes videmus pluribus iam locis inductum, ipsis episcopis faventibus, atque interdum praesidentibus coetui. — Aliud praeterea cordi est commendare: adstrictiorem quamdim sacerdotum, ut fratres addecet, inter se coniunetionem, quam episcopalis auctoritas firmet ac moderetur. Id sane commendabile, quod in societatem coalescant ad mutuam opem in adversis parandam, ad nominis et munerum integritatem contra hostiles astus tuendam, ad alias istiusmodi causas. At rluris profecto interest, consociationem eds inire ad facultatem doctrinae sacrae excolendam, in primisqne ad sanctum vocationis propositum impensiore cura retinendum atque animarum provehendas rationes, consiliis viribusque collatis. Testantur Ecclesiae annales, quibus temporibus sacerdotes passim in communem quamdam vitam conveniebant, quam bonis fructibus id genus societas abundarit. Tale aliquid quidni in hanc ipsam aetatem, congruenter quidem locis et muniis, revouari queat? Pristini etiam fructus, in gaudium Ecciesiae, non sint recte sperandi? — Nec vero desunt instituti similis societates, sacrorum Antistitum comprobatione auctae; eo utiliores, quo quis maturius, sub ipsa sacerdotii initia, amplectatur. Nosmetipsi unam quamdam, bene aptam experti, fovimus in episcopali munere; eamdem etiamnum aliasque singulari benevolentia prosequimur. — Ista sacerdtalis graliae adiumenta , eaque item quae vigil Episcoporum prudentia pro rerum opportunitate suggerat, vos, dilecti filii, sic aestimate, sic adhibete, ut magis in dies magisque digne ambuietis vocatione qua vocati estis (Ephes. 1v, 1), ministerium vestrum honorificantes, et perficientes in vobis Dei voluntatem, quae nempe est sanctificatio vestra.

Page 1