‹ Lettres pastorales, mandements et circulaires de Mgr J.A. Archambeault [microforme]Chapitre 196 sur 206 · XIV. - Apostolici pectoris querimoniae · texte numérisé non relu

XIV. - Apostolici pectoris querimoniae

Haec Nos, dilecti filii, pro conscientiae officio quum reputamus, oppletur animus aegritudine, et vox cum gemitu erumpit: Vae sacerdoti, qui suum tenere locum nesciat, et nomen Dei sancti, cui esse sanctus debet, infideliter polluat ! Optimorum corruptio, teterrimum: Grandis dignitas sacerdotum, sed grandis ruina eorum, si peccant; laetemur ad ascensum, sed timeamus ad lapsum: non est tanti gaudii excelsa tenuisse, quanti moeroris de sublimioribus corruisse! (S. H1ERON. in Ezech. 1. x, c. 44, v. 30). Vae igitur sacerdoti, qui, immemor sui, precandi studium deserit ; qui piarum lectionum pabulum respuit; qui ad se ipse nunquam regreditur ut accusantis conscientiae exaudiat voces! Neque crudescentia animi vulnera, neque Ecclesiae matris ploratus movebunt miserum, donec eae feriant terribiles minae: Excaeca cor populi huius, et aures eius aggrava: et oculos eius claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum (Is. vi, 10). — Triste omen ab unoquoque vestrum, dilecti filii, avertat dives in misericordia Deus; ipse qui Nostrum intuetur cor, nulla prorsus in quemquam amaritudine affectum, sed omni pastoris et patris caritate in omnes permotum: Quae est enim nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriae? nonne vos ante Dominum nostrum Iesum Christum ? (I Thess. 11, 19).

XV. - Per calamitosa Ecclesiae tempora sacerdos virtute praecellat.

At videtis ipsi, quotquot ubique estis, quaenam in tempora, arcano Dei consilio, Ecclesia inciderit. Videte pariter et meditamini quam sanctum officium vos teneat, ut a qua tanto dignitatis honore donati estis, eidem contendatis adesse et succurrere lahoranii. Itaque in Ciero, si unquam alias, nunc opus maxime est virtute non mediocri; in exemplum integra, experrecla, operosa paratissima demum facere pro Christo et pati fortia. Neque aliud quidquam est quod cupidiore Nos animo precemur et optemus vobis, singulis et universis. — In vobis igitur intemerato semper honore floreat castimonia, nostri ordinis lectissimum ornamen-

tum; cuius nitore sacerdos, ut adsimilis efficitur angelis, sic in Christiana plebe venerabilior praestat sanctisque fructibus fecun-

ior. — Vigeat Perpetuis auctibus reverentia et obedientia, iis sollemni ritu promissa, quos divinus Spiritus rectores constituit Ecclesiae : Praecipue in obsequio huic Sedi

debito mentes animique arctioribus quotidie fidelitatis nexibus devinciantur. Ï

entum greges, civ

m immenso! — Ob banc Ca‘holica gaudet et gloriat

vangelizante, salutem atque humanitatem afferente, ad gentes usque barbaras : ubi ex magnis ejus labo-

nquam sanguine Consecratis, Christi regnum Ovis palmis augu- Lis vestrae officiis

Potissime cariur in clero suo,

effusae carita

tisque insignia, Christi nomine bant. Nempe fil; splendent in lib inferamus crim

m, quorum nomina ro vitae, quorum laudes nuntiat Ecclesia: Non en gloriae nostrae/ (TL Mach. 1x, 10).

Page 1