‹ Loi salique; ou, Recueil contenant les anciennes rédactions de cette loi et le texte connu sous le nom de Lex emendata, avec des notes et des dissertationsChapitre 100 sur 568 · XLII. DE HOMICIDIIS A CONTUBERNIO FACTO · texte numérisé non relu

XLII. DE HOMICIDIIS A CONTUBERNIO FACTO

1. Si quis collectum contubernium [hominem ingenuum] in domo sua adsallierit, et ibidem ipsum hocciderit [si in truste dominica ille qui occisus est fuerit] , lxxiiM denarios, qui faciunt solidos mdccc, culpabilis.

2. Si vero in truste dominica ille qui hoccisus est non fuerit, xxivM denarios, qui faciunt solidos dc, qui eum hocciderit culpabilis.

3. Si vero corpus hoccisi hominis usque ad très vel amplius habuerit plagas, très quibus inculpatur, quod in eo contubernio fuisset probantur, lege superius conprœhensa singillatim cogatur exsolvere; alios vero très de eo contubernio mmdc denarios, hoc est nonaginta solidos, singuli eorum solverent; et très adhuc in tertio loco de eo contubernio M octingentos denarios, qui faciunt solidos XLV, solvat.

Page 1