XXXIII. DE VENATIONIBUS
1 . Si quis de diversis venationibus , de apibus , de piscibus furatis , quam legem et de venationibus avim '^ et de piscationibus convenit observare.
2. Si quis cervum domesticum signum habentem furaverit aut occident, quia de*^ venatione mansuetus est, et hoc cum testibus potuerit adprobare, quod eum dominus suus in venationem habuisset et cum ipso duas aut très feras occississet, malb. trouuido\ sunt denarii mdccc, qui faciunt solidos xlv, culpabilis judicetur.
3. Si vero alium cervum qui in venatione adhuc non fuerit domesticum occiserit aut involaverit, malb. uuisnovida\ sunt denarii dg, qui faciunt solidos xv^, culpabilis judicetur.
4. [Si quis alium cervum quem canes moverint vel adlassaverint, solidos XV culpabilis judicetur. ] ^
5. Si quis aprum lassum quem canes vomerunt^ occident, malb. haroassina, sunt dc denarii, qui faciunt solidos xv, culpabilis judicetur.