‹ Loi salique; ou, Recueil contenant les anciennes rédactions de cette loi et le texte connu sous le nom de Lex emendata, avec des notes et des dissertationsChapitre 246 sur 568 · XXIV. DE HUMICIDIIS PARVOLORUM VEL MULIERUM · texte numérisé non relu

XXIV. DE HUMICIDIIS PARVOLORUM VEL MULIERUM

1 . Si quis puerum ingenuum intra xii alhius usque ad xii plenus occiderit , cui fuerit adprobatum, malb. leode , sunt dinarius xxivM , faciunt solides dc , culpâbilisjudicitur.

2. Si quis femena ingenuam interfecerit et ei fuerit adprobatum , malb. leodosanii, sunt dinarius xxivM , faciunt solides dc , culpabilis judicitur.

3. Si quis femena trabaterit graveda , cui fuerit adprobatum, malb. adnouaddo, si morit anouaddo^ leode, sunt dinarius xxviiiM, faciunt solides dccc , culpâbilisjudicitur.

4. Si vero in ventre matris sui occisus fuerit, aut ante quod nomen abiat, malb. anneando, sunt dinarius iiiiM, faciunt solides c, culpabilis judicitur.

5. Si quis verum puerum crinitum ingenuum tundere prœsumpserit extra veluntatem parentum , cui fuerit adprobatum , malb. uirdade , sunt dinarius dccc , faciunt solides XLv, culpabilis judicitur. jnitt. »'i

6. Si quis ingenuam puellam extra censilium parentum tundere presumserit , cui fuerit adprobatum , malb. tuschada , sunt dinarius mdccc , faciunt solides xlv, culpabilis judicitur.

7. Si quis puerum crinito occiderit, cui fuerit adprobatum , malb. leode, sunt dinarius xxiiiiM, faciunt solides dc, culpabilis judicitur.

8. Si vero puerum infra xii annorum aliqua culpa cemiserit, fretus ei non requeratur.

9. Si quis femena, post ceperit infantis abere , qui ea occiderit, cui fuerit adprobatum , malb. leodinia, sunt dinarius xxiiiM, faciunt solides dc , culpâbilisjudicitur.

10. Post infantis non petuerit abere occiderit, cui fuerit adprobatum , malb. leodinia, sunt dinarius viiiM, faciunt solides ce, culpâbilisjudicitur.

Page 1