XXXIII.] XXXII. DE VENAGIONIBUS
1 . Si quis vero de diversis venacionibus. Quam legem de venacionibus , et pescacionibus convenit observare.
2. Si quis cervum domesticum signum abentem furaverit aut occident, qui in venacionem mansuetus est, et hoc testibus adprobatum fuerit, quod eum dominus suos in venacionem abuit et cum ipsum vel duas aut très feras occideret, malb. trouisido, sunt dinarius mdccg, faciunt solidos xlv, culpabilis judicitur.
3. Alium vero domesticum cervum qui in venacionem adhuc non fuit involaverit, et ei fuerit adprobatum , malb. trouisido , sunt dinarius mcc , faciunt solidos xxx , culpabilis judicitur.
[ XXXIV.] XXXIII. DE SEPEBUS VERO TITDLUS.
1 . Très virgas unde sepes sublegatur furaverit aut capulaverit , aut très cambortus involaverit aut excervicaverit , vel retorta unde palum aut sepes contenetur capolaverit, cui fuerit adprobatum , malb. leodardi, sunt dinarius dc , faciunt solidos xv, culpabilis judicitur.
2. Si quis per aliéna messe , post levaverit , erpice traxerit, aut cum carro sine via transierit, malb. leordardi, sunt dinarius cxx, faciunt solidos m , culpabilis judicitur.
3. Si quis messe aliéna jam expalmitante , sine via transierit, malb. leodardi, sunt dinarius dg, faciunt solidos xv, culpabilis judicitur.
4. Quis in curte aliéna malo ingénia, aut quodlibet aliquid de furtum in casa miserit, hoc est nesciente eum cujus domus vel curtis est, et ibidem inventus fuerit, yikhh. frictehero , sunt dinarius mmd, faciunt solidos lxii , culpabilis judicitur.
[xxxv.] xxxiv. DE humigidiis servorum vel expoliacionibus.
1 . Si quis servum occiderit aut expoliaverit se similem , et ei fuerit adprobatum , theolede tholo thodina , id est humicida illum domini inter se dividant.
2. Si quis ingenuus servum alienum expoliaverit et super xl dinarius tollisse convencitur, malb. rencus musdo, sunt dinarius dg, faciunt solidos xv, culpabilis judicitur.
3. Si quis homo ingenuus letum alienum expoliaverit et ei fuerit adproba-
tum, MALB. leciim musdo , sunt dinarius mcccc, faciunt solidos xxxv, culpabilis judicitur.
tk. Si quis letus aut servus hominem ingenuum occideret, ipsa homicida pro rnedietatem conposicionis hominis hoccisi parentibus tradatur; dominiis vero servi alia rnedietatem se noveret esse solveturus.
5. Si quis vasqm ad ministerium quod est strogau, puella ad ministerium aut fabro ferracio , vel aurefice aut porcario furaverit aut occideret, cui fuerit adprobatum , MALB. iaxaga aut anibitania , sunt dinarius mcccc , faciunt solidos xxxv, culpabilis judicitur; inter fretum et faidum, sunt solidos xlv, sunt solidos lxxv.
[XXXVI.] xxxv. DE QUADRUPEDIBUS SI HOMINEM OCGISERIT.
Si quis homo ex quolibet quatropedem domisticum occisus fuerit , et testibus fuerit adprobatum, rnedietatem conposicionis dominus ipsius quatropedem auctorem criminis pro rnedietatem conposicionis restituât requerenti^.
[ XXXVII.] XXXVI. DE VESTIGIUM MINANDO.
1. Si quis bovem aut cavallum vel quelibet animal ad furtum perdedirit, et eum dum per vestigium sequentur, fuerit consecutus usque in m noctes, ille qui eum ducit aut omisse aut cambiasse dixerit vel proclamaverit 2, ille qui per vestigium sequitur per tercia manum débit adcramire; si vero jam tribus noctibus exactis, qui res suas quaeret, si eas invenerit, ille aut émisse aut cambiasse dixerit, ipse liceat adcramire.
2. Si ille vero qui per vestigium sequitur se agnuscire dicit, illum alium reclamante, nec offerre pertertia manum voluerit, nec sole secundum legem collegaverit et ei violenter quod se agnuscire dicit tollisse convincitur, mcc dinarii , qui faciunt solidos XXX, culpabilis judicetur.
[XXXVIII. ] XXXVII. DE FURTIS CAVALLORUM VEL EQUARUM.
1. Si quis cavallum qui carruca trahit furaverit, cui fuerit adprobatum, malb. hanziam, sunt dinarius mdccc, faciunt solidos xlv, culpabilis judicitur.
2. Si quis armessario furaverit , cui fuerit adprobatum , malb. uaderedo, sunt dinarius MDCCC, faciunt solidos xlv, culpabilis judicitur.
3. Si quis armessarium eum gregem suum, hoc est equas , cui fuerit adprobatum , MALB. sunnista, sunt dinarius mmd, faciunt solidos lxii, culpabilis judicitur,
4. Si vero grex ille minor fuerit, usque ad vu capita eum armessario fuerint, cui fuerit adprobatum , exceptum capitale et dilatura , mmd dinarius , qui faciunt solidos LXii, culpabilis judicitur.
5. Si quis equa pregnante furaverit et ei fuerit adprobatum , malb. anciaca, sunt
' Eccard a imprimé reqairentibus, * Eccard a imprimé clamaverit.
MANUSCRIT DE WOLFENBU TTEL. H^- 175
dinarius mdccc, faciunt solides xlv, culpabilis judicitur, excepto capitale et dilatura.
6. Si quis poletro annocolo furaverit et ei fuerit adprobatum, malb. sunnista, sunt dinarius dc , faciunt solidos xv, culpabilis judicitur, excepto capitale et diiatura.
7. Si vero sequentis poletrus furaverit etei fuerit adprobatum, malb. nare, sunt dinarii cxx, faciunt solidos m, culpabilis judicitur.