XXII. DE MALEFICIS
1 . Si quis alteri herbas dederit bibere ut moriatur, malb. affectn leadi, viiiM denarios , qui faciunt solidos ce, culpabilis judicetur. Et si is , cui maleficium fecerit, evaserit , malb. thowespho , a.c faltho , mmd denarios , qui faciunt solidos lxii cum dimidio , culpabilis j udicetur.
2. Si quae mulier alteri mulieri maleficium fecerit , ut infantem habere non possit, mmd denarios, qui faciunt solidos lxii cum dimidio, culpabilis judicetur.
3. Si vero quis quod alius dédit veneficium biberit, et mortuus non fuerit% m^alb. tho wesfo , slc faltho, mmd denarios, qui faciunt solidos lxii cum dimidio , culpabilis judicetur.
4. Si quis alteri aliquod maleficium superjactaverit , sive cum ligaturis in aliquo iï)co misent, mmd denarios, qui faciunt solidos lxii etdimidium, culpabilis judicetur.