XL. DE VESTIGIO MINANDO
Si quis bovem, aut caballum, sive quodlibet animal in furto perdiderit, et ejusdem vestigia sequitur, et id consecutus fuerit usque in tertia nocte, et ille qui id duxerit, aut émisse se, aut cambiasse dixerit, aut proclamaverit , ille qui per vestigia sequitur res suas per tertiam manum adrhamire débet. Si vero jam tribus noctibus exactis, qui res suas quajrit et invenerit, apud quem inveniuntur, si eas émisse aut cambiasse dixerit, ipsi liceat adrhamire. Qui vero per vestigium sequitur, quod se agnoscere dicit, illo alio reclamante non offerre per tertiam manum voluerit*, nec solum secundum legem calcaverit, et ei violenter, quod se agnoscere dicit, tulisse convincitur, malb. mittinio frastatitio^ , mgc denarios, qui faciunt solidos XXX, culpabilis judicetur.