‹ Loi salique; ou, Recueil contenant les anciennes rédactions de cette loi et le texte connu sous le nom de Lex emendata, avec des notes et des dissertationsChapitre 350 sur 568 · XLVI. DE HOMICIDIIS IN CONVIVIO FACTIS · texte numérisé non relu

XLVI. DE HOMICIDIIS IN CONVIVIO FACTIS

1. Si in convivio , ubi quatuor aut quinque fuerint homines, unus ex ipsis interfectus fuerit * , ille qui remanet , aut unum convictum reddant , aut omnes mortis illius compositionem collectent ^ quae lex usque ad septem, qui fuerint in convivio illo, convenit observare.

2. Si vero in illo convivio plusquam septem fuerint, non omnes teneantur obnoxii , sed quibus fuerit imputatum , illi secuadum l«gem componant.

3. Si quis foris casa, sive iter agens, sive in agro positus, a contubernio fuerit occisus, et très vel amplius habuerit, malb. druchte lidio ; hoc est, et très de eodem contubernio convicti fuerint , singillatim mortis illius compositionem componant , et très alii de ipso contubernio mcc denarios , qui faciunt solidos xxx , unusquisque illorum culpabilis judicetur. Et très alii adhuc de ipso contubernio dc denarios , qui faciunt solidos xv, culpabilis judicetur.

Page 1