LX. DE RATmNBURGIIS
1 . Si qui ratbinburgii legem voluerint dicere in mallebergo résidentes , eum caussam inter duos discusserint , débet eis qui caussam requirit dic&re : « Dicite nobis legem Salicam. » Si illi tune noluerint dicere, tune iterum qui caussam requirit, dicit : « Vos tangano ut mihi et isto legem dicatis. » Bis aut tertio hoc débet facere. Si vero illi noluerint dicere , tune qui caussam repetit débet dicere : « Ego vobis tangano usque quo mihi legem dicatis Salicam. » Tune septem de illis rathenburgiis , coUocato sole, IX solidos culpabilis unusquisque judicetur. Quod nec sic legem dicere voluerint, nec solvere, nec fidem facere, tune solem illis iterumcollocet, et sic postea xv solidis unusquisque culpabilis judicetur. Si vero ratbinburgii non secundum legem judicaverunt Salicam , bis contra quos sententiam dederunt, solidos xv solvant.
2. Si vero rathenburgii illi legem dixerint, et ille, contra quem dixerunt, eis contradicat, et hoc sustinere noluerit; eos enim contra legem judicasse sibi putat; et id comprobare non poterit , unicuique de septem rathinburgiis dg denarios , qui faciunt solidos xv^ solvat.