‹ Loi salique; ou, Recueil contenant les anciennes rédactions de cette loi et le texte connu sous le nom de Lex emendata, avec des notes et des dissertationsChapitre 361 sur 568 · LXI. DE CHREN CEÏÏDE · texte numérisé non relu

LXI. DE CHREN CEÏÏDE

I. Si quis hominem occiderit, et in tota facultate noa habuerit unde totam legem impleat , duodecim juratores dabit quod nec subtus terram, neque supra terram , plus de facultate habeat quam donavit ". Et postea débet in casam suam intrare , et de quatuor angulis terrae pulverem in pugno colligere , et postea in duropello stare , et intus casam cuptare débet , et sic de sinistra manu trans suas scapulas jactare super proximiorem parentem. Quod si jam pater, aut mater, seu frater, pro ipso solverunt, super sororem tune matris, aut super ejus fdios débet illam terram jactare : quod si isti non fuerunt, super très de generatione patris et matris, qui proximiores sunt : et postea in camisia discinctus , discalceatus , palo in manu supra septem salire , ut pro medietate quantum pro compositione deberet , aut

' extra sermonem sùum eûm esse dijudicet, — '' uxor propria, — "^ nisi quod donatum habeat.

quantum lex addicat , illi très solvant de materna generatione : hoc et illi alii qui de paterna generatione veniunt , facere debent.

2. Si vero aliquis ex illis pauperior fuerit, et non habet unde integrum soivat debitum , quicumque de iilis plus alio habet exsolvat , et iterum super illum chrene chruda ille qui est pauperior jactet, ut ille totam legem soivat: quod si hic etiam non habet ut legem soivat, et totam legem componat, tune illum qui homicidium fecit toUit, qui eum in fide sua habet, et per quatuor mallos prœsentem faciat ; et si eum per compositionem aut fidem nullus suorum tulerit, hoc est, eum redimat, aut pro eo persolvit , tune de vita componat.

3. At prœsentibus temporibus, si de suis propriis rébus non habuerit unde transolvere aut se de lege defensare possit, omnis caussa superius comprehensa ad caput suum pertinet observare.

Page 1