LV. DE MANU AB ^NEO REDIMENDA
1. Si quis ad œneum^^^ mallatus fuerit, et forsitan convenerit, ut ille qui admallatus est manum suam redimat, et juratores donet; si talis causa est, de qua légitime si convictus fuisset, dc denarios, qui faciunt solides XV, conponere debeat, tune cxx dinariis, qui faciunt solidos m, manum suam redimat.
2. Si vero plus ad manum suam redimendam dederit, fredus grafioni solvat, tamquam si de ipsa causa convictus fuisset.
3. Si vero talis causa fuerit, de qua si convictus fuisset, mcçcc dina-
* A, gasaccham; e, iajacium. — ''Le man. 44 1 8 et g, h, n, saliga. — ' e, g, h, Ji, voluerit.
rios, qui faciunt solidos xxxv, debuisset solvere, et convenit ut manum suam redimat, et juratores donet, ix solidis manum suam redimat.
4. Quod si amplius dederit, fredus grafioni* soivat, tanquam si de jpsa causa convictus fuisset.
5. Quod si major culpa fuerit, de qua lxii cum dimidio solidos solvere, si convictus fuisset, deberet, et convenit ut manum suam redimat, cum solidis xv manum suam redimat.
6. Et, si amplius dederit, fredus grafioni solvatur, tamquam si de ipsa causa convictus fuisset. Ista redemptio usque ad leudem sic permaneat.
7. Si autem leudem alter alteri inputaverit, et eum ad œneum babet mallatum, et convenit ut manum suam redimat, et juratores donet, cum solidis xxx manum suam redimat.
8. Et, si amplius dederit, fredum grafioni persolvat, tanquam si de ipsa causa convictus extitisset.