‹ Loi salique; ou, Recueil contenant les anciennes rédactions de cette loi et le texte connu sous le nom de Lex emendata, avec des notes et des dissertationsChapitre 427 sur 568 · LIV. DE [re] PRiESTATA · texte numérisé non relu

LIV. DE [re] PRiESTATA

Si quis alteri de rébus suis aliquid praestiterit ^^^, et ei reddere noluerit, sic eum débet mallare. Cum testibus ad domum illius cui res praestavit accédât, et sic contestetur ei : Quia res meas noluisti reddere, quas tibi prœstiti, in hoc eas tene^^^, nocte proxima, qaod lex salica^ continet; et sic ei solem collocet. Si nec tune voluerit reddere, adhuc super septem noctes, similiter contestetur, sicut antea fecit, ut nocte proxima, secundum quod lex salica continet, res suas tenere debeat. Quod si nec tune noluerit " reddere , iterum post alias septem noctes ad eum similiter cum testibus veniat, et roget ut debitum suum reddat. Ergo si tune noluerit reddere, nec fidem facere reddendi, supra debitum quod ei praestitum est, et super illos novem solidos, qui per très admonitiones adcreverunt, Dc dinariis, qui faciunt solidos XV, culpabilis judicetur.

Page 1