XL. SI SERVUS IN FURTUM FUERIT INCULPAt[us
1. Si talis fuerit causa unde ingenuus dc dinarios, hoc est solidos XV, componere debuerat, servus super scamno tensus, cxx iectos flageliorum [accipiat].
2. Si vero antequam torquatur fuerit confessus, et ei cum domino servo convenerit, cxx dinarios, qui faciunt solidos m, dominus reddat.
3. Si tamen major culpa fuerit unde ingenuus xxxv solidos reddere débet (Hic nonnulla desunt.)
4. Et si confessus non fuerit, ille qui eum torquet, si adhuc voluerit ipso servo torquere, etiam nolente domino, pignus. domino servi donare débet. Si servus postea ad suppliciis majoribus subditur et si confessus fuerit nihil , ille super domino credatur, ipse illo servo in potestatem habiturus est qui eum torsit : dominus servi unde jam pignus accepit praecium pro suo servo accipiat. Si vero inter priora supplicia, id est infra cxx culapus fuerit confessus, aut castretur, aut sex solidos reddat. Dominus vero servi capitale requirenti restituât.
5. Si vero majore crimine servus comprœhenditur, id est unde ingenuus xlv solidos possit culpabilis judicari, et inter supplicia servus ipse confessus fuerit, capitali sententia feriatur.
6. Si vero in quolibet crimine servus conprehenditur, dominus ipsius, si prsesens est, ab eo qui repetit virgas paratas habere débet, quœ ad magnitudin«m minoris digiti minime sint et quoaequales et scamno pristo ubi servo ipso tendere debeat.
7. Si dominus servi supplicia distulerit et servus prsesens fuerit, continuo domino illo qui repetit, solem collegere débet et ad eadem septem noctes placitum facere débet ut servum suum ad suppliciura tradat.
8. Quod si ad septem noctes servo ipso tradere distulerit solem ei qui repetit coUecit. Et sic iterum ad alias septem noctes placitum faciat, id est xiv noctes de prima admonitione conpleantur.
9. Quod si impletis xiv noctis servum suum noluerit suppiiciis
dare, omnem causam vel conpositionem dominus servi in se excipiat; non quale servus sed quasi ingenuus hoc admisit, totam legem super se solviturum suscipiat.
10. Quod si servus absens fuerit cui aliquid inputatur, tune reppetens domino servi secrecius, tribus testibus praesentibus , admonere débet ut servum suum infra vu noctis praesentare debeat; si infra septem noctes non eum prœsentaverit , tune repetens solem ei cum testibus collegare débet, et sic ad alias septem noctis placitum faciat. Quod si nec ad alias septem noctis ipsum servum non praesentaverit , terciam vicem adhuc septem noctis illa spacium dare débet, id est ut totus numerus xxi noctis veniant. Quod si post placitum ipsum servum ligatum ad suppliciis praesentare [distulerit] et repetens per singulos placitos solem colligaverit, tune dominus servi omnem reppetitionem , sicut superius diximus, non quale servo sed quasi ingenuus hoc admisit, talem conpositionem requirentem restituât.
11. Si vero ancilla taie crimine invenitur unde servus castrare debuerat, ancilla aut ccxl dinarios, qui faciunt solidos vi, si convenerit pro ipsa dominus reddat, aut cxliv iectus accipiat flagellorum.
XLl. DE HOMICIDIIS A CONTUBERMO FACTUS {leg. DE HOMICIDIIS INGENUORUM).
1. Si quis ingenuo Franco autbarbarum qui legem salega vivit, occident, cui fuerit adprobatum, viuM dinarios, qui faciunt solidos C€ , culpabilis judicetur.
2. Si vero eum in poteum aut sub aqua miserit, aut de rammis aut de quibuslibet rébus celaturus texerit, xxivM dinarios, qui faciunt soli-
.dos DC, culpabilis judicetur. .
3. Si vero eum qui in truste dominica fuit, aut mulierem ingenuam occident, malb. leodem, hoc est xxivM dinarios, qui faciunt solidos dc, culpabilis judicetur.
4. Si vero eam in aquam aut in poteum miserit aut de quibuslibet celaturis texerit, malb. matheleode, hoc est lxxiiM dinarios, qui faciunt solidos MDCCC, culpabilis judicetur. Si vero eam [leg. cum) alesum eum percoperuerit, dc solidos judicetur.
5. Si quis vero Romano homine conviva rege occiderit, cui fuerit
adprobatum, xiiM dinarios, qui faciunt solidos ccc, culpabilis judicetur,
6. Si vero Romano possessore et conviva régis non fuerit, qui euni occident ivM dinarios, qui faciunt solidos c, culpabilis judicetur.
7. Si vero Romanum tributarium occident, solidos lxiii culpabilis judicetur.
8. Si quis vero hominem in quadruvio invenerit sine manus et sine pedes, quem inimici sui demisserunt, et eum perocciderunt [leg. perocciderit) , cui fuerit adprobatum, u \lb, frio ferto, hoc est ivM dinarios, qui faciunt [solidos] c, culpabilis judicetur.
9. Si quis hominem ingenuum in poteum jactaverit et vivus inde exierit, malb. aliofedo, hoc est ivM dinarios, qui faciunt solidos c, culpabilis judicetur.