XLII. DE HOMICIDIO IN CONTUBERNIO FACTO
1 . Si quis , colecto contubernio , hominem ingenuo in domo sua adsalierit et ibi eum occident, sine [leg. si in) truste dominica fuit ille qui occisus est, malb. ambistaile, hoc est lxxiiM dinarios, qui faciunt solidos MDCCC, culpabilis judicetur.
2. Si vero in truste dominica non fuit ille qui occisus est, xxivM dinarios, qui faciunt solidos dc, culpabilis judicetur.
3. Si vero corpus occisi hominis très vel amplius habuerit plagas, très quibus inculpatur qui in eo contubernio fuisse probatur, legem superius conprcehensa cogantUr exsolvere. Alii vero très de eo contubernio MMMDC dinarios, hoc est nonaginus solidus, solvant. Et très adhuc in tertio loco de eo contubernio mdccc dinarios, qui faciunt solidos xlv, culpabiles judicentur.
4. De Romanis vero vel letis et pueris haec lex superius conpraehensa ex medietate solvantur.
5. Si quis villam alienam expugnaverit et res ibi invaserit, si tamen probatio certa non fuerit, eum xxv juratores médius electus ^olvat : si juratores non potuerit inv^nire, mmd dinarios, qui faciunt solidos lxiii, culpabilis judicetur.