XLVIII. DE FALSO TESTIMONIO
1. Si quis falso testimonio perhibuerit, dc dinarios, qui faciunt solidos XV, culpabilis judicetur.
2. Si cuicumque fuerit inculpatum quod perjurasset, juratores quinôs solidos condemnentur.
3. Ille vero cui adprobatum fuerit, excepto capitale et dilatura atque causa extra hoc, dc dinarios, qui faciunt solidos xv, culpabilis judicetur.