‹ Loi salique; ou, Recueil contenant les anciennes rédactions de cette loi et le texte connu sous le nom de Lex emendata, avec des notes et des dissertationsChapitre 60 sur 568 · LVII. DE RACHINEBURGIIS · texte numérisé non relu

LVII. DE RACHINEBURGIIS

1. Si quis rachineburgii in mallobergo sédentes dum causam inter duos discutiunt et legem dicere noluerint débet ei dicere ab illo qui causa prosequitur : « Hic ego vos tancono ut legem dicatis secundum legem Salegam. » Quod si ille dicere noluerint, septem de illos rachineburgios, MALB. schodo, hoc est cxx dinarios, qui faciunt solidos m, ante solem collocatum culpabiles judicentur.

2. Quod si nec legem dicere noluerint nec de ternos solidos fidem facerent, solem illis collocatum, dc dinarios, qui faciunt solidos xv, culpabiles judicentur.

3. Si vero illi rachineburgii sunt et non secundum legem judicaverint, bis contra quem sen[ten]tiam dederint causa sua agat et potuerit adprobare quod non secundum legem judicassent, dc dinarios, qui faciunt solidos xv, quisque illorum culpabilis judicetur.

Page 1