‹ Loi salique; ou, Recueil contenant les anciennes rédactions de cette loi et le texte connu sous le nom de Lex emendata, avec des notes et des dissertationsChapitre 97 sur 568 · XXXIX. DE PLAGIATORIBUS · texte numérisé non relu

XXXIX. DE PLAGIATORIBUS

1. Si quis mancipia aliéna sublicitare voluerit, dc denarios, qui faciunt solidos XV, culpabiiis.

2. Si servus alienus fuerit flagitatus et ipse trans mare ductus, et ibidem ipse domino suo fuerit perventus, et a quo ipse in patria plagiatus est in mallo publico nominaverit, très ibidem testes debent colligi. Iterum cum servus ipse citra fuerit remedatus, in altero mallo débet iterum nominare, hibi similiter très testes debent collegi; ad tertio vero mallo similiter facere debent, ut novem testes jurent quod servum ipsum aequaliter super plagituram dicentem audientes, sic postea qui eum plagiavit, hoc est mdcccc denarios, qui faciunt solidos xxxv, culpabiiis. Quod confessus servus usque ad très plagiatores admittat, si eam tamen rationem ut nominavit nomina hominum et villarum semper debeat nominare.

3. Si quis hominem ingenuum plagiaverit aut vendiderit, viiiM denarios, qui faciunt solidos ce, culpabiiis.

Page 1