TITE-LIVE, I
42. — ...Aggrediturque ad pacis longe maximum opus, ut, quemadmodum Numa divini auctor juris fuisset, ila Servium conditorem omnis in civitate discriminis ordinumque, quibus inter gradum dignitatis fortunæque aliquid interlucet posteri fama ferrent. Censum enim instituit, rem saluberrimam tanto faturo imperio, ex quo belli pacisque munia non virilim, ut ante, sed pro habitu pecuniarum fierent ; tune classes centuriasque et hunc ordinem ex censu descripsit,vel paci decorum velbello.
48. — Ex iis, qui centum millium æris aut majorem censum haberent, octoginta confecit centurias, quadragenas seniorum ac juniorum ; prima classis omnes appellali ; seniores ad urbis custodiam ut præslo essent, juvenes ut foris bella gererent ; arma his imperata, galea, clipeum, ocreæ, lorica, omnia ex ære, hæc ut tegumenta corporis essent, tela in hostem, hastaque, et gladius. Addita huic classi duæ fabrum centuriæ quæ sine armis stipendia facerent. Secunda classis intra centum usque ad 75 millium censum instituta, et ex iis senioribus junioribusque viginti conscriplæ centuriæ ; arma imperaia,scutum pro clypeo et, præter loricam, omnia eadem. Tertiæ classi 50.000 censum esse voluit ; totidem centuriæ et hæ, eodemque discrimine ætatum faciæ ; nec de armis quicquam mutatum, ocreæ tantum ademptæ. In quarta classe census 25.000, totidem centuriæ faclæ ; arma mutata : nihil præter hastam et verutum datum. Quinta classis aucta; centuriæ triginta factæ ; fundas lapidesque missiles hi secum gerebant.In his accensi, cornicines tubicinesque in tres centurias distributi; 41 millibus hæc classis censebatur. Hoc minor census reliquam multitudinem habuit ; inde una centuria facta est immunis militia. Ita pedestri exercitu munito distributoque, equitum ex primoribus civitatis duodecim scripsit censurias ; sex item alias centurias, tribus a Romulo institutis sub iisdem quibus inauguratæ erant,nominibus fecit ; ad equos emendos dena millia æris ex publico Le et,