TITE-LIVE
quibus equos alerent, viduæ attributæ, quæ bina millia æris in annos singulos penderent. Hæc omnia in dites a pauperibus inclinata onera. Deinde est honor additus ; non etiam ut a Romulo traditum ceteri servaverant reges, virilim suffragium eadem vi eodemque jure promisee omnibus datum est ; sed gradus facti, ut neque exclusus suffragio quisquam videretur et vis omnis penes primores civitatis esset ; equites enim vocabantur primi ; 80 inde primæ classis centuriæ primum peditum vocabantur ; ibi si variaret, quod raro incidebat, ut secundæ classis vocarentur nec fereunquain infra ita descenderent,ut ad infimos pervenirent. Nec mirari opportet, hunc ordinem, qui nunc est post expletas 35 tribus, duplicato earum numero centuriis juniorum ‘seniorumque ad institutam a Servio Tullio summam non convenire. Quadrifariam enim urbe divisa regionibus collibusque, qui habitabantur, partes eas tribus appellavil, ut ego arbitror, a tributo; nam ejus quoque æqualiter ex censu conferendi ab eodem inita ratio est ; neque eæ tribus ad centuriarum distributionem numerumque quicquam pertinuere.
CICÉRON. — DE REPUBLICA, Il, 22
SR Duodeviginti censu maximo. Deinde equitum magno numero ex omni populo summa separatio !; reliquum populum distribuit in quinque classes senioresque a junioribus divisit : eosque ita disparavit, ut suffragia non in multitudinis, sed in locupletium potestale essent, curavitque, quod semper in republica tenendum est, ne plurimum valeant plurimi. Quæ descriptio, si essel ignota vobis, explicaretur a me. Nunc rationem videtis esse talem ut equitum cerlamine cum et suffragiis et prima classis, addita ceturia quæ ad summum usum urbis fabris tignariis est data VIT ceturias, tot enim reliquæ sunt, octo solæ si accesserunt confecta est vis populi universa ? : re-