‹ Ma justification pour avoir fait triompher civilement les décrets romains au Canada [microforme]Chapitre 52 sur 76 · DOCUMENT N° XI · texte numérisé non relu

DOCUMENT N° XI

PERILLUSTRI VIRO Honoraro MERcteR,

Præsidi Summi Consilii Provinciæ Quebecensis. Leo PP. XIII.

Dilecte Fili, salutem et Apostolicam Benedictionem.

Perlatum est ad Nos unionem scholæ medicæ jam diù in civitate Montisregii exstantis cum facultate medicinæ Universitatis Lavallensis in dicta Urbe erecta, collatis inter eos Doctorum consiliis, in eo jam esse ut perficiauur ; publicamque legem eidem sanciendæ brevi ln summo provinciæ concessu fore proponendam. Quæ quidem duarum facultatum in unum corpus conjunc-

tio, cum et pacificandis animis provehendæque in eo studiorum domicilio doctrinæ maxime conducat, optanda imprimis, omnique prorsus conatu exquirenda est. Enim vero confidimus pro tua in gerendis negotiis dexteritate ac spectata in Ecclesiam catholicam fide negotium hujusmodi, ea lege rogata, te esse ad optimum plane exitum perducturum. Quod si effeceris, te rem civitati provinciæque tibi creditæ profectr rtilem, Nobisque gratissimam perfecturum ambigens .m non est.

Interim cœlestium munerum auspicem Nostræque benevolentiæ testem Apostolicam Benedictionem Tibi peramanter in Domino impertimus.

Datum Romæ apud Sanctum Petrum, die xx Novembris An. MpcocLxxxx, Pontificatus Nostri decimo tertio.

(Signé) LEO PP. XIII.

(TRADUCTION

Page 1