REVERENDISSIME DOMINE
Conquestus est apud Summum Pontificem Eminentissimus Cardinalis Archiepiscopus Quebecensis quod, in pertractando negotio unionis inter scholam medicam et facultatem medicinæ partis Marianopolitanæ Universitatis Lavallensis, omnia acta fuerint inaudito imo inconscio Eminentissimo Præsule et summo Consilio Universitatis in urbe Quebecensi, constituto. Sanctitas Sua, ut nosti, directe hac in re mianus apposuit ut optata unio facilius obtineretur. Sed Sancta Congregatio et ipse Sanctissimus Dominus Noster arbitrabantur omnia cum prædicto Summi Athenæi Consilio esse acta. Itaque Eminentissimi Cardinalis querela Sanctissimo Domino Nostro valdè displicuit ; mihique in mandatis dedit ut hoc tibi significarem rogatum, ut tu te ipse apud memoratum Præsulem conferas, atque aperte manifestes nullam te tuosque intentionem habuisse juribus Universitatis in litteris Jan dudum contentis vel alias spectantibus detrahere.
Ceterum eo esse omnes animo comparatos scio, ut plena concordia semper in posterum, servatisque iliarum litterarum aliisque communibus præscriptionibus, procedere spondeatis. Ego vero ea te erga Apostolicam sedem devotione instructum teneo, ut huic
Summ planè Inte: