‹ Madame saicte Anne et son culte au moyen âgeChapitre 21 sur 120 · GREGORIUS PAPA XV AD PERPETUAM REI MEMORIAM · texte numérisé non relu

GREGORIUS PAPA XV AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Honor laudis et cultus venerationis quem sanctæ Dei Genitricis parenti Beatæ Annæ in sancta tribuitur Ecclesia, quam merito fuerit spiritu Dei dictante, cujus providentia Ecclesia regitur et gubernatur, variis temporibus auctus, inenarrabilis sanctissimæ ejus Filiæ dignitas et celsitudo satis superque declarant : cum enim coronet parentes gloria libero.

rum, tanti dono partus ἃ Domino dignatam matrem, tanquam honoris et gratiæ cœlestis abundantia similiter decoratam universa Ecclesia tam in Occidente, quam in Oriente, præcipuo cultu et religione prosequuta est, nec sine magno credentium fructu et religionis incremento ut in Domino sperare debemus, exhibitus et amplificatus est hic honor: crescente enim in eam fidelium devotione, etiam patrocinium, quod apud Deum per seipsam et per cœli Reginam ejus filiam gerit eorumdem augeri merito credimus, sicut in gloriosæ parentis veneratione gloriosissimam ejus filiam honorari non dubitamus, tantoque magis ejus tutelam et intercessionem apud unigenitum Filium Dominum nostrum Jesum Christum Nos promereri, quanto majoribus honoribus per nostram erga ejus parentum reverentiam eam veneramur et colimus.

Page 1