‹ Maison de GicquelChapitre 57 sur 73 · DOCUMENT III, PAGE · texte numérisé non relu

DOCUMENT III, PAGE

Les libéralités pieuses de Geoffroy de Pouancè en faveur du couvent de Fontaine-Harvis sont validées par Jean Gicquel èvêque de

Rennes,

Année 1238.

Universis Christi fidelibus, ad quod presens carta venerit Johannes, Dei gratia Redonensis episcopus, salutem in Domino. Noverit universitas vestra nos vidisse et legisse et diligenter inspexisse quandam cartam, quam nobilisvir Gaufridus de Pouenceio, dominus de Guerchia dédit fratribus de Fonte-haruys in haec verba : Sciant présentes et futuri, quod ego Gaufridus, dominus de Guerchia et de Pouenceio, pro salute animée meae et heredum meorum et pro augmento cujusdam Capellaniae, quam feci apud fratres de Fonte-haruys pro Gaufrido de Monteforti, dedi et concessi Deo et Beatae Marias et fratri Stephano de Marando, amico meo,etaliis fratribus deFonte-haryus,in perpetuam elemosinam, pasturagium per totam forestam meam de Radanea omnibus animalibus. Preterea quietavi dictis fratribus plessam suam, quae est circa ambitum domus de Fonte-haruys, ad omnem volunlatem suam faciendam usque ad magnam meam forestam. Goncessi etiam eis coustumas suas et elemosinas quas habent vel habebunt in feodo meo. In cujus rei testimonium dedi dictis fratribus hanc cartam sigilli mei munimine roboratam. Datum anno Domini miilesimo GGXXXVIII, in Parasceve,in quo dedi fratribus viginti solidos annuatim reddendos in die obitus mei in cohua

mea de Guerchia per manum Coustumarii mei libère et quiète in perpetuum...

Mémoires pour servir de preuves à l'histoire de Bretagne par Dom Morice , t. I, col. 908.

Page 1