‹ Mandements, lettres pastorales, circulaires de Mgr L.F. Laflèche, second évêque des Trois-Rivières [microforme] (volume 3)Chapitre 40 sur 211 · DE DEO RERUM OMNIUM CREATORE · texte numérisé non relu

DE DEO RERUM OMNIUM CREATORE

1. Si quis uoum verum Deum visibilium et invisibilium Ureatorem et Dominum negaverit ; anathema sit,

2. Si quis præter materiam nihil esse affirmare non erabuerit; anathema sit.

3. Si quis dixerit, unam eamdemque esse Dei et rerum omnium substantiam vel essentiam ; anathema sit,

(1) Vince, Lir. Common. n. 28.

4. Si quis dixerit, res fivitas, tum corporeas tum spirituales, aut saltem spirituales, e divina substantia emanasse ;

aut divinam essentiam sui manifestatione vel evolutione feri omnia ;

aut denique Deum esse ens universale seu indefinitum, quod see determinando constituat rerum universitatem in genera, species et individua distinctam ; anathema sit.

6. Si quis non confiteatur, mundum, resque omnes, quæ in eo continentur, et spirituales et materiales, secundum totam suam substantiam a Deo ex nihilo esse productos ;

aut Deum dixerit non voluntate ab omni necessitate libera, sed tam necessario creasse, quam necessario amat seipsum ;

aut mundum ad Dei gloriam conditum esse negaverit ; ansthema sit.

Page 1