‹ Mandements, lettres pastorales, circulaires de Mgr L.F. Laflèche, second évêque des Trois-Rivières [microforme] (volume 3)Chapitre 53 sur 211 · CAPE LP · texte numérisé non relu

CAPE LP

DE APOSTOLICI PRIMATUS IN BEATO PETRO INSTITUTIONE,

Docemus itaque et declaramus, juxta Evangelii testimonia primatum jurisdictionis in universam Dei Ecclesiam immediate et directe beato Petro Apostolo promissum atque collatum a Christo Domino fuisse. Unum enim Simonem, cui jam pridem dixerat: Tu vocaberis Cephas (2), postquam ille sunm edidit confessionem inquiens: Tu es Christus, Filius Dei vivi, solemnibus his verbis allocutus est Dominus : Beatus es Simon Bar- Joua ; quia caro, et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est: et ego dico tibi, quiatu es Petrus, ct super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt advorsus sam : et tibi dabo claves regni cœlorum : et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœælis: et quodeumque solveris super terram, erit solutum et in cœlis (3). Atque uni Simoni Petro contulit Jesus post suam

(1) S.Leo M. serm, IV.(al. IL.) cap. 2. in diem Natalig gui. (2) Joan, I, 42,

(3) Matth. XVI. 16-19,

ES

Page 1