‹ Mandements, lettres pastorales et circulaires des évêques de Québec [microforme]Chapitre 245 sur 292 · PAGES L · texte numérisé non relu

PAGES L

D SR cor aber Due EPS PTE VE DR. AE EMPIRE CNE RS PURE 2 RE PER Te PE NET |

MENSE OCTOBRI.

(Fit electio secretarii per scrutinia secreta.)

Caius contendit socios omni::m societatum prohibitarum ipsofacto incurrere excommunicationem reservatam Summo Pontifici. :

Titius vero opinatur non omnes quidem incurrere hanc pœnam, sed omnibus denegandam esse absolutionem qui societatem deserere recusant ; adest enim, inquit, in his societatibus malitia intrinseca, quæ probatur ex malis inde provenientibus, v. g., violatione justitiæ, ordinis perturbatione, juramenti seu promissionis imprudentia et periculis fidei et morum.

Theologus ab iis consultus 1v exponit leges ecclesiasticas nunc vigentes contra varias societates prohibitas ; 20 refert et expendit principia generalia circa pericula vitanda ; 3° singulas partes opinionis, tum Caïi, tum Titii, examinat, singulis tribuens notam quam mereri videntur. Postea exponit quomodo sese gerere debeat confessarius cum pœænitente quem nomen alicui societati prohibitæ dedisse comperit.

Caius, neo-presbyter, baptizans, aquam fundit super caput infantis simul dicens : N., ego baptizo te in nomine Putris; sed his dictis, advertit neque patrinum, neque matrinam infante mn tenere, et illos, ut hoc faciant, monet paucis verbis, deinde prosequitur formulam : et Filit et Spiritus Sancti.

Quæritur :

lo An valeat baptismus, vel saltem sit dubius et iterandus ?

2° An patrinus et matrina affinitatem spiritualem contraxerint ?

(Le rence

Se bus ] habe cione conf

MENSE JANUARIO.

(Legatur post lectionem præcedentis collationis articulus « Conferences ecclésiastiques n in Disciplina.)

Sempronius parochus sæpe abest parochia ex diversis rationibus plus minusve gravibus, nec se peccare putat quia vicarium habet. Quadam die, exercitiis spiritualibus vacans, audita concione circa obligationem residentiæ et servitii personalis, a suo confessario exquirit :

10 Quænam sit natura et obligatio residentiæ ?

20 Quænam causæ legitimæ ab ea dispensent ?

30 Quamdiu possit parochus a residentia abstinere absque peccato ? . Eumdem confessarium consulit Caius, vicarius Sempronii,

qui et ipse sæpe abfuit a parochia, easdem quæstiones de resi. dentia vicarii proponens.

Caius, neo-presbyter, curam gerens duarum parochiarum, quarum parochi spiritualibus 2nnuis exercitiis vacabant, in prima missa, die dominica, per distractionem ablutiones sumpsit.

. Ad aliam parochiam pergens, dubitare incepit an posset ibi celebrare missam. Theologus consultus rationes hinc et inde expendit et sententiam profert.

MENSE MAIO.

Caïus sacerdos, post curriculum theologiæ in seminario completum, singulis diebus per plures horas theologiæ morali summo cum studio incumbit, sed vix unquam theologiæ dogmaticæ operam navat, sub prætextu quod ad praxim et ad prædicationem

non est necessaria, nec etiam utilis. Quid sentiendum de opinione et agendi ratione Caïi ?

Sempronius parochus, in confessione audiens Bertham ex illicita copula gravidam esse, ei quidem contritæ absolutionem concedit, sed communionem denegat, non excepto tempore paschali, propter scandalum.

Quæritur quid de hoc Sempronij agendi modo sentiendum ?

MENSE JULIO

Petrus ex vindicta Paulum vulneravit vulnere lethali sed sanabili. Mox pœnitens Petrus et sciens Caium medicum a familia Pauli accérsitum, esse valde indoctum et ebriosum, arcessivit Sempronium medicum doctissimum ut Caium consiliis adjuvaret Sempronius autem ex odio erga Paulum, Caiïum negligentem et ipse corrigere neglexit. Hinc Paulus mortuus est,et Petrus a judice ad magnam pecuniæ summam restituendam coactus est.

Ad quid et quo ordine tenentur Caius et Sempronius ?

Sempronius parochus absolutionem recusat iis qui inebriantes liquores emunt apud mercatores non habentes licentiam, quia complices sunt fraudis contra legem.

Titius, vicinus parochus, vehementer hortatur populum suum ut a tali emptione abstineat.

Caius, alter parochus, nihil dicit.

Quærilur quid de his diversis agendi modis dicendum ?

MENSE OCTOBRI.

(Fit electio secretari per scrutinia secreta.)

Maria, mater Berth:, adit confessarium filiæ suæ, et eum inducere tentat ut eam dissuadeat a proposito ingrediendi communitatem religiosam. Allegat se non credere vocationem esse veram et velle eam probare ; teneri filiam parentibus obedire, et eorum necessitatibus subvenire ; tandem timendum esse ne pater irascatur, odium maximum religionis concipiat et totam parochiam in qua magna auctoritate gaudet perturbet.

Quid respondere matri et injungere aut consulere filiæ debet confessarius ?

Sempronius parochus ad primam communionem admittit infantulam sex annos et totidem menses natam, quam invenit bene doctam, non solum quoad litteram sed etiam quoad sensum catechismi, et quæ preces optime noverat.

Quæritur :

10 An bene ?

20 Quanam ætate in genere admittendi sunt pueri ad primam communionem ?

MENSE JANUARIO.

(Legatur post lectionem præcedentis collationis articulus « Conférences ecclésiastiques » in Disciplina.)

Quæritur :

4° Quomodo definiatur dogma in genere et dogma catholicum in specie ?

20 An revelationes factæ quibusdam sanctis, quas Ecclesia laudavit vel saltem toleravit, sint nova dogmata ?

3° An in Ecclesia Christi possint nova dogmata oriri ?

40 An omnia quæ in sacris litteris leguntur, v. g., de bellis populorum, de factis aut sermonibus quorumdam hominum, fidei dogmata dici possint ?

50 Quodnam est motivum fundamentale fidei quam adhibere debe- | mus dogmatibus ?

60 An hæretici qui id tantum pro dogmate habent quod spiritu suo privato inveniunt in sacris scripturis, fidem proprie dictam et christianam habere dici possint ?

70 Quænam est differentia inter dogma et mysterium ?

89 Quænam sunt dogmata quæ fidem explicitam requirunt et dogmata circa quæ fides implicita sufficit ?

In officio matutino sabbati sancti et in vigilia Pentecostes, Sempronius parochus non habens clericos qui cantare aut alta

voce legere possint prophetias his diebus præscriptas in missali, eas omnino omittit vel aliquoties submissa voce legit. Quæritur an bene ?

MENSE MAIO.

Petrus matrimoniun cum Anna consanguinea contraxit bona fide et post quoddam tempus in regionem longinquam abiit, ubi contraxit mala fide cum Maria. Interim Anna. audito falso nuntio de morte Petri, contraxit cum Paulo, qui mox mortuus est. Petrus, derelicta Maria, in patriam tunc revertitur. Anna vero, detecto tandem impedimento consanguinitatis, timet ne Petrus renovare consensum recuset si obtineatur dispensatio ordinaria ; unde allegans gravissimas rationes, ad summum Pontificema recurrit, petens sanationem in radice.

Quæritur :

10 Quænam est theoria sanationis in radice ?

20 Quid sentiendum de matrimoniüs Petri cum Maria, et Annæ cum Paulo ?

30 An matrimonium:Petri cum Anna sanari possit in radice ?

Caius sacerdos stipendia recipit pro missis in honorem B. M. V., celebrandis. Diebus duplicibus missam €: die celebrat, semi duplicibus vero missam de die, vel votivam de Sancto Josr ah, vel de requie. Quæritur an suis obligationibus satisfecerit ?

MENSE JULIO

Quæritur :

{° An conclusiones theologicæ quæ ex dogmatibus erwuntur tanquam dogmata habendæ sint ?

2° Quid sentiendum de opinione eorum qui docent successu tempo-

ris et crescente humanorum ingeniorum cultura, nova et puriora

dogmata exorta esse et ipsam religionem christianam objective continuo perfici posse et debere ?

30 An in probatione et explicatione dogmatum possint adhiberi argumenta rationalia seu philosophica ?

40 In quo consistit error Hermeiis circa usum philosophiæ in hac materia et quomodo refutalur ?

Quæritur an in exequiis defunctorum possint functiones quæ præcedunt vel sequuntur missam licite fieri ab aliis sacerdotibus quam à celebrante ? Quid dicunt rubricæ ritualis ? quænam resolutiones a S.R. C. datæ sunt ? quid de usu contrario sentiendum ? quænam exceptiones admittendæ sunt ?

eee Poe

ee were DR *

ne mme pra een SES RSS

MENSE OCTOBRI

Titius confessario suo hæc confitetur :

I. Quadam die, cum amito meo Caio loquens de difficultatibus. meis cum quodam creditore, qui debiti immediatam solutionemurgebat cum minis, dixi : Utinam domus mea quæ assecurata est igne combureretur ! Paucis elapsis diebus, domus igne consumpta est, et nescio utrum incendium causam habuerit casum fortuitum vel amici mei, quem tamen valde suspicor, culpam,

Il. Aliam domum habebam vetustate collabentem et quam necessario reædifica re oportebat ut utilis esse posset. Ecce quadam die domus vicina igne consumitur, at ego media necessaria et possibilia adhibere neglexi ad impediendum ne incendio com-

‘bureretur domus mea.

Teneor-ne in utroque casu pretium assecurationis restituere ?

Theologus a confessario consultus expendit diversas causas restitutionis et utrumque casum solvit,

Sempronius parochus :

10 Post Orate, fratres vel præfationem, meminit se oblitum esse afferre particulas consecrandas pro communione fidelium et hostiam magnam pro ostensorio. Illas sibi afterri jubet et eas opportuno tempore consecrat,

20 Post præfationem, didicit matrem suam subito mortuam esse et, mutata intentione, pro ea celebrat,.

30 Quando novas particulas consecrat, eas post communionem in pyxidem deponit in qua sunt jam paucæ particulæ olim consecratæ, vel, iis cConsumplis, non purificat pyxidem antequam novas parliculas consecrat”s imponat.

4 Sæpe communionem ante vel post missam, aut omnino extra missam, distribuit.

Quæritur quid sentiendum de üis agendi modis et quomodo agere debuisset ?

LISTE

DES ARRONDISSEMENTS POUR LES CONFÉRENCRS FOCLÉSIABTIQUES DU DIOCÈSE DE QuÉBEO, 18 UCTOBRE 1883.

Page 1