SITES
fini consmene amas enaraeeen romane |
MENSE JUL.IO
Circa sacramentalem confessionem quæritur :
1° Quænam sint præcipua argumenta traditionis ?
2° Quomodo responderi possit objectionibus ex traditione depromptis ? :
Cum in oppido quodam Îtalico nova parochialis ecclesia ex piis fidelium oblationibus in tôta parochia coliectis construeretur, non leve jugium inter incolas et parochum ortum est. Indixerat enim iste ut prope altare majus duo conderentur sepulcra, unum pro parvulis maribus, alterum pro fœminis, ad hoc ut, juxta ritualis normamn, parvulorum cadavera in speciali et separato loculo sepelirentur. Quod cum incolæ rescivissent, contra parochum vocem acriter extulerunt, declarantes velle se ut pervetusta oppidi consuetudo sepeliendi videlicet parvulorum corpora ubi proximiores consanguinei condebantur, omnino servaretur, ac nunquam passuros ut cineres natorum a parentum cineribus separarentur ; atque ut facilius parochum in suam sententiam traherent, pias largitiones pro constructione ecclesiæ se uegaturos minitati sunt. Nunc quærit parochus :
10 Quinam sub parvulorum nomine in casu intelligantur ?
20 Quinam peculiares ritus in eis efferendis adhibendi sint ?
30 Quare crux sine hasta in his funeribus efferatur et flores cadaveribus superimponantur ?
4o An diebus quibus adultorum funus prohibetur, pro parvulis eliam velitum sit ?
5° An peculiare sepulcrum pro parvulis statuendum sit et an in alio sepulcro sepeliri possint ?
MENSE OCTOBRI.
(Fit electio secretari per scrutinia secreta.)
Sempronius parochus, graviter ægrotantem Titium invisens, desperationis abysso ingenti tristitia absorptum, ut conscientiam
sibi aperiret blanditer hortatus est. Tum Titius dicit : « Honesto genere natus commodam, sed multis abhinc annis, patrimonio adaucto, splendidiorem vitam duxi. Usque adhuc æqui ac justi viri fama potitus in totius vitæ instituto, nonnisi dicteria quædam de adulterio cum suspicione quod ex eo filium habuerim, passus sum. Verum quæ possideo peculatu, furtis, usuris acquisita sunt. Insuper domus mihi est, quæ ad pupillos spectat valde pauperes, quorum olim curam gerebam. Tandem, ex eo adulterio, in aliena familia, cum damno suppositorum fratrum, filium meum naturalem adesse cvrte scio, Propterea undique restitutionis onere gravatum urgeri me sentio. Verum si quid quod tot et tantis obligationibus responderet e patrimonio subtraham, præterquam quod mea familia, quæ pluribus filiis et innuptis filiabus constat, a suo statu decidere cogitur, me fama periclitaturum probe scio. Legatum enim si quod, testamento condito, illis miserrimis pupillis in compensationem daretur, me aliquando eis furatum esse dubia ingereret. Legatum filio, vel familiæ ubi ille manet, suspiciones de adulterio firmabit. Legatum ad pias causas ex nimia et inopinata patrimonii imminutione, tot extantibus filiis, bona possessa male parta fuisse indicia præbebit. Nec clanculum rem componere valeo, cum nulla pecunia mihi præsto sit et stabilia solummodo rem familiarem constituant. »
His auditis Sempronius anceps hæret et secum quærit :
1° Quæ causæ excusent a restitutione ?
2° Utrum adsint in casu?
3° Quibus modis quieti et saluti Titii consulere possit ?
Quæritur :
19 Quænam sint aquæ lustralis in dominicis diebus aspersionis origo, antiquilas ac mysteria ?
20 An in omnibus et singulis ecclesis præjata aquæ benedictæ aspersio sit peragenda et an unguam extra dies dominicos locum habere quæat ?
3° Num singulis quoque diebus dominicis salis pariler el aquæ aspergendæ benedictio sit renovanda ?
Î Le ta | ' È
k [ re Fi F4 É
MENSE JANUARIO.
(Legatur post lectionem præcedentis collationis articulus « Confé-rences ecclésiastiques » in Disciplina.)
Sempropius parochus, de attritione concionem faciens, affirmat eam nullum amorem Dei etiam initialem supponere. Vicarius autem ejus contendit hanc doctrinam non esse sanam, et ambo theologum consulunt quærentes :
1o Quid sit attritio ?
20 An semper suficiat ad justificationem cum sacramento pænitentiæ, vel alio sacramento ?
30 Quid de sententia Sempronti ?
Sempronius parochus, cum, propter graves causas, non possit exequias cujusdam parochiani celebrare præterquam die dominica, consulit theologum utrum sibi liceat celebrare hanc missam exequialem et ad aliam diem transferre missam pro populo applicandam, vel per suum vicarium pro hac vice satisfacere præcepto celebrandi pro populo ?
Consulit simul utrum teneatur ipse missam celebrare pro populo infra hebdomadam, quia sacerdos cui, propter infirmitatem, vel aliam causam, hanc curam commiserat, ei salisfacere omisit ?
MENSE MAIO.
Bertha a Titio juvene honesto et fortunato cum intentione nubendi frequentabatur. Caia vero ex invidia rumorem sparsit Bertham deprehensam fuisse in adulterio cum quodum viro ejusdem loci, et in testimonium adducebat aliam feminam. Hæc audiens, Titius omnino deseruit Bertham, quæ in aliam parochiam emigrare coacta est, ubi, post aliquod temporis spatium, alium virum honestum sed Titio minus fortunatum duxit.
Paucis elapsis annis, Caia, generalem confessionen instituens,
confessario declarat atrocem calumniam quam olim contra Ber. tham commisit.
Anxius confessarius quærit :
lo Quibusnam modis in genere calumnia reparari debeat ?
20 An in casu omnino exigenda sit retractatio calumniz ?
30 An eliam exigenda sit pecuniaria compensatio ?
Sempronius parochus quadam die accipit a parochiano summam pecuniæ ultra taxam ordinariam pro missa exequiali. Cum ipse parochus impediretur, celebrationem missæ commisit vicario, cui ordinarium stipendium tradidit.
Quæritur an ita fieri liceat ?
Hac occasione, theologus et canonista totam materiam de taxa missarum expendit, præsertim circa modum stipendia alteri presbytero elargiendi.
MENSE JULIO
Joannes, parochianus Sempronii, volens domum suam vetustale collabentem reædificare, partem domus Petri vicini sui locavit et ibi habitavit cum sua familia et ancilla Bertha, minori, cujus parentes habitabant in parochia Fulvii.
Domus autem Petri sita erat partim in territorio parochiæ Sempronii, partim vero in territorio parochiæ Titii, cujus parochianus nomine Paulus voluit ducere Bertham. Factis denuntiationibus, matrimonium celebratum est a Sempronio, absque ulla licentia Titi. Exorto dubio de validitate matrimonii, Titius consulitquemdam theologum, qui hac occasione expendit totam theoriam de domicilio in ordine ad celebrationem matrimonii, tum juxta leges civiles hujusce provinciæ, tum juxta jus ecclesiasticum, et deinde suam sententiam profert circa validitatem matrimonii in casu.
Sempronius parochus, obtenta dispensatione temporis prohibiti, celebrat matrimonium Titii cum Bertha, in ecclesia, coram populo, cum omnibus ceremoniis in rituali præscriptis, et deinde celebrat missam de die, vel votivam de B. M. V.
In regesto scribit juxta consuetam formulam se benedictionem nuptialem illis impertiisse.
Quæritur an bene sese gesserit ?
MENSE OCTOBRI.
(Fit electio secretarii per scrutinia secreta.)
Petrus, antequam mercaturam exerceret, in sua mente firmiter statuit nonnisi mediam summam quam possidet in commercio exponere ; aliam mediam suæ uxori dono dedit, hac sola intentione ut creditores eam reclamare non possent, casu quo commercium haud bonum exitum haberet. Transactis autem decem annis, factum est, ex diversis accidentibus et absque culpa
Petri, ut non solum amiserit saummam expositam, sed eliam ære alieno gravaretur.
Tunc theologum consulit, quærens an tencatur sulvere ex üis quæ uxori dono dederat ? Hac occasione, theologus expendit quid ex jure civilietex jure canonico sentiendum de donationibus inter virum et uxorem, et postea sententiam profert in casu.
Titius moribundus in testamento jubet ut duodecim missæ de requie cantentur pro anima sua. Frater ejus, cum hoc rescivisset, Titio aflirmat centum missas lectas ipsi magis profuturas, quia fructus sacrificiorum pendet potius a numero quam ab externa solemnitate. His auditis, Titius jubet ut arcessatur notarius qui codicillum conscribat juxta consilium fratris. Sed ecce moritur antequam res confici potuerit. Vidua ejus anxia a theologo quærit :
10 Quid sentiendum de assertione fratris ?
20 An possit vel debeat sequi voluntatem sibi bene nolam mariti, potius quam disposilionem in testamento scriplam ?
MENSE JANUARIO.
(Legatur post lectionem præcedentis collationis articulus « Conférences ecclésiastiques » in Disciplina.)
Titius, operarius et simul musicæ perilus, aliquando pro pecunia opem suam præstat cum quibusdam sociis in choreis, in quibus flunt saltationes tum bonæ, tum prohibitæ. Licet pecunia sic acquisita non sit absolute necessaria ad sustentationem familiæ suæ, tamen hoc lucrum deserere hæsitat, propter bonum inde sibi proveniens, et maxime ut familiæ suæ contra adversitatem possibilem tutamen providere valeat. Confessarium suum adit, qui, antequam respondeat, totam theoriam de cooperatione in genere et speciatim relative ad choreas et saltationes accurate expendit.
Quæritur quid respondendum Titio in casu ?
Sempronius parochus, audiens Caïum, parochum vicinum, aliquando a quibusdam parochianis suis advocari pro confessione peragenda, suam offensionem exprimit coram suis familiaribus, qui de ea rumorem spargunt. Imo, quadam die, in concione contra parochianos ægrotantes insurgit qui, relicio proprio pastore, alienum accersunt ut confiteantur.
His auditis, Caius omnino recusat amplius pergere ad dictam parochiam ut confessiones excipiat.
Quæritur quid sentiendum de agendi modo tum Sempron, tum Caii, in casu ?
: ; EMA BLERA Ex APR ECS 77
Dee 47 rai.
TS
MENSE MAIO.
Caius, quem rumor affirmat esse affiliatum societati secretæ, aliquando missæ parochiali diebus dominicis et festivis assistit ; contra religionem non loquitur, sed nec in ejus favorem. Ecce, quadam die, subito gravissime ægrotans invitatur ad arcessendum confessarium, sed cum nihil respondere:, uxor ejus parochum accersit, qui eum omni sensu privatum invenit et mox moriturum credit ; ideo eum absolvit et eiextremam unctionem ministrat. £
Postea vero theologum consulit quærens :
19 Quænam sunt principia statuenda circa absolutionem et extremam ‘unctionem ministrandam is de quorum dispositione dubitatur ?
20 ‘An in casu debuisset abstinere a sacramentis conferendis, vel ab uno aut ab allero ?
Sempronius parochus, quadam die, domi absque solemnitate, baptizat puerum illegitimum recens natum, quem parentes ad ecclesiam afferri recusant, quia infamiam timent.
Quæritur an hoc aliquando licite fieri possit ?
Hac occasione, theologus consultus expendit totam theoriam de patrinis, aqua baptismali, ceremoniis, unctionibus, professione fidei, fonte baptismali et aliis in baptismi collatione solemni adhibendis et de eorum obligatione disserit,
MENSE JULIO
Sempronius parochus in sua parochia habet plures tabernas in quibus venduntur absque licentia liquores inebriantes. Quadam die, cum audiisset in una ex illis graviter infirmari patremfamilias, in altera vero adolescentulam quindecim annorum,
ne ni
cœpit intra se anxius cogitare quomodo cum illis agendum, et an possil el debeat utrique omnin morientium sacramenta conferre ?
Sempronius parochus, antequam infantulum baptizaret, interpellatur a Titio notario qui, nomine Publiü, mariti matris infantuli, protestatur hunc esse adulterinum, et enixe postulat ut de dicta protestatione menlio fiat in regestis.
Sempronius anxius consulit quid agendum ?
MENSE OCTOBRI.
(Fit electio secrelari per scrutinia secreta.)
Sempronius,parochus, volens concionem facere de indulgentiis, quærit :
19 Quomodo definiantur indulgentiæ et explicentur variæ partes definitionis ?
20 Quotuplex distinguatur indulgentiarum genus, et unde veniat distinctio per dies et annos et quadragenas ?
30 Quomodo probetur potestas Ecclesiæ eas concedendi ?
40 Quibus argumentis refellantur præcipuæ objectiones acatholi corum ?
Sempronius parochus non semper legit exhortationes quæ in editione ritualis romani pro Quebecensi provincia inveniuntur, legendas ante et post collationem baptismi et aliorum sacramentorum. Varias rationes affert, v. g., quia patrinos et parentes aut sponsos sufficienter instructos putat ; quia ægrotantes debiles sunt ; quia ipse multis occupationibus obruitur.
D EME ee PP D M VIS LT LT & r- = É
Titius vero parochus vicinus contendit nullam esse obligationem eas legendi et semper abstinct.
Quid sentiendum de modo agendi Sempronii et Titii ?
MENSE JANUARIO.
(Legatur post lectionem præcedentis collationis articulus « Conférences ecclésiastiques » in Disciplina.)
Sempronius parochus, in dominica quinquagesimæ, sermonem faciens de ,2junio et abstinentia, inter causas ab abstinentia excusantes hanc refert : Quando in familia aliquis legitime impeditur ab observanda abstinentia, nulla est obligatio præparandi cibos utriusque generis, et consequenter cetera membra familiæ possunt uti carnibus.
Hunc sermonem audiens, Titius sacerdos de veritate assertioanis dubitat et theologum consulit, qui hac occasione expendit totam theoriam legis ecclesiasticæ circa abstinentiam, et deinde thesim Sempronii examinat non solum in genere, sed etiam ratione habita circumstantiarum hujusce diœcesis, tum in urbe, tum in ruralibus parochiis.
Semnronius parochus, nullum alium £alicem habens ut missæ sacrificium offerat quam non consecratum, in quo tamen Zephirinus, antecessor suus, missamm multoties celebraverat, eo tuta conscientia utitur. Illis vero qui eum de consecrationis defectu monent, respondet calicem ipsa missæ celebratione fuisse consecratum, ita ut alia non indigeat consecratione.
Quæritur :
10 Quid de hac opinione sentiendum ?
20 À quonam calicis consecratio fieri debeat ?
30 Utrum simplex sacerdos ex episcopi delegatione id possit ?
MENSE MAIO.
Secundo mense post nuptias vix elapso, Bertha ortum dedit filio qui paulo post mortuus est. Titius ejus maritus parochum adit, exponens se cum illa nunquam copulam habuisse ante ma-
trimo fantis invali
Pai
Cai
De ei or. F
Sei
trimonium, et consequenter se non posse haberi ut patrem infantis illius ; hinc postulat ut propter errorem matrimonium invalidum declaretur. :
Parochus anxius theologum consulit quærens :
lo An valeat matrimonium in casu ?
20 An sallem Titius possit, salva conscientia, sese omnino separare a Bertha ?
30 Quid agendum in casu ?
Caius recens ordinatus ad presbyteratum videt in Ordine, ad “em 29 octobris 1883, sequentem rubricam : ‘ Feria IL, virid. De ea. Lect. I. Noct. Dom. præc. RR. ex feria 2 Divit Judas : 2a or. Fidelium, 3a À cunctis. ”
Sempronium parochum suum adit quærens :
10 Quare legendæ sint Lectiones I Noct. Dom. præc. ?
2° Quare dicenda sint Responsoria feriæ 2 ?
30 Quare secundo loco in missa oratio Fidelium ?
4° Volens celebrare missam votivam de B. M. V., quasnam et quonam ordine orationes dicere debeat, ante orationem de mandato ?
Hac occasione, Sempronius exponit totam theoriam lectionum et responsoriorum ex rubricis generalibus breviarii, necnon orationum ex rubricis generalibus missalis et deinde respondet diversis quæstionibus a Caio propositis.
MENSE JULIO
Sempronius parochus, de beatitudine sanctorum in cœælo concionem faciens. asserit eam præcipue consistere in visione Dei facie ad faciem et sicuti est. Titius presbyter hæc audiens, putat in definitione hujus beatitudinis faciendam esse mentionem etiam charitatis et possessionis firmæ Dei, et charitatem primum
locum tenere. Inter Sempronium et Titium, postera die, exurgit longa controversia ; sed cum concordare non possent, theologum consulunt, qui, antequam opinionem suam exprimat, totam theoriam exponit circa visionis beatificæ possibilitatem, eistentiam. requisila, objectum, conjunctionem cum amore et gaudio ac tandem inæqualitatem. -
Caius vicarius neo-presbyter, missam pro sponso el sponsa celebrans, distractus omittit orationes Propitiare… .….. et Deus qui potestate... dicendas post Orationem dominicam. Hoc autem animadvertens, post primam orationem ante communioncm, versus ad sponsos illas dicit et missam prosequitur.
Quæritur an bene egerit ?
MENSE OCTOBRI.
(Fit electio secretarii per scrutinia secreta.)
Petrus et Paulus fratres communi consensu dividunt fundum quem a patre mortuo acceperant et limites utriusque partis ipsi ponunt. Post vero aliquod temporis spatium, videntes divisionem inæqualem esse, peritum agrimensorem arcessunt, qui novam divisionem in forma authentica statuat. In parte vero quæ tunc Paulo contingit, invenitur Petrum satis magnam quantitatem arborum dejecisse et vendidisse, cujus pretium sibi vindicat Paulus. Ambo theologum consulunt, qui, antequam respondeat, : exponit theoriam de possessore bonæ, aut malæ, aut dubiæ fidei, et deinde casum propositum dirimit, scilicet an et quid Petrus solvere debeat fratri suo ?
Quæritur : Quomodo agendum quando pluribus simul administranda sunt sacramenta extremæ unclionis et viatici cum indulgentia in articulo morlis ?
MENSE JANUARIO. (a)
(Legatur post lectionem præcedentis collationis ariiculus « Conférences ecclésiastiques » in Disciplina.)
Caïus vir pauper duas domus possidet quarum unam inhabitat, alteram vero ex qua pretium modicum recipit quando locatorem invenire potest, quod nonnisi raro contingit. Tenetur autem censum annuum solvere veñditori fundi, in quo hæc domus existit, et taxas tum municipales, tum scholares et alias. Hinc, ab anno in annum, ad ruinam totalem vergit. Quadam autem nocte domus, quæ vacua erat, incendio consumitur, et CGaius putat eam fulmine percussam fuisse, unde in bona fide recipit pretium assecurationis et debita quibus gravabatur, solvit.
Bertha autem uxor ejus, post plurimos annos, graviter ægrotans, confessario fatetur se causam voluntariam et directam fuisse incendii, viro omnino inscio. Affirmat se Lum nescivisse peccatu m esse ita agere, et nihil habere unde resiituere possit,
Anxius confessarius theologum consulit :
1° An obligare possit aut debeat Bertham ut maritum suum moneat ?
2 An maritus monitus teneatur fidem adhibere uxori suæ ? 3° An tencatur pretium assecurationis restiluere si possit ?
40 An creditores qui receperunt pecuniam, leneantur eam reslituere assecuratoribus ?
(a) C’est une obligation d'assister aux conférences quand on n’est pas exempté par une raison suffisante. Cette assistance, pour être utile et atteindre le but que se sont proposé le premier et le second concile de Québec, doit être précédée d’une [préparation suffisante pour apprécier en connaissance de cause les autorités et les arguments apportés par le conférencier. On oublie trop souvent de se conformer à la quatrième règle qui se trouve à la page 39 do la ‘ Discipline. ” (Ciro. No. 114, 22 oct. 1882.)
50 An saltem eximatur maritus a restituendo summas quas annuatim solverat assecutoribus ?
Una hora antequam contrahatur matrimonium Titii cum Ber-
tha, Sempronius parochus audit confessionem Titii, qui fatetur .
se rem habuisse cum sorore Berthæ ; non monet Titium de impedimento et matrimonium celebrat. Postea vero anxius parochus theologum consulit, inquirens :
lo Quid in casu dicere et facere debuisset ?
20 Quid nunc agendum ut propriæ conscientiæ consulat ?
MENSE MAIO.
Die natali Domini, Caius concionem habens de incarnatione et heneficiis inde creaturæ provenientibus, sequenies propositiones emittit :
1° Primi generis humani parentes ad visionem intuitivam et beatificam non destinabantur, unde, si non peccavissent, nec ipsi, nec eorum posteri hanc visionem unquam assequi potuissent, quia incarnatio locum non habuisset.
2% Sola filii Dei incarnatio nos ad talem et tantam beatitudinem evehere potuit.
30 Ipsi angeli, qui semper vident faciem Patris (Matth., XVIII, 10.), hoc privilegio donati fuerunt intuitu incarnationis.
Hæc audiens Titius, theologum adit, quærers quid de his proposilionibus sentiendum.
Sempronius audiens confessionem Berthæ, comperit eam cum suo priore marito consanguineo ante matrimonium patrasse incestum,quem quidem declaravit ante dispensationem obtentam. Mortuo hoc marito, fratrem ejus cum dispensatione duxit, reti. cito incestu quem cum priore marilo commiserat. Hinc anxius
conf cônt
Ti testa men mod oppc
H relir sed :
cons
confessarius quærit utrum sit validum posterius matrimonium côntractum ante diem 25 junii 1885 ?
MENSE JULIO
Titius catholicus ex mera curiositate templum quoddam protestanticum ingressus, audivit concionem in qua orator vehementer insurgebat contra traditionem catholicam, quam non modo fallibilem et inutilem affirmabat, sed etiam injuriosam et oppositam sacris Scripturis.
His fallacibus argumentis vehementer commotus, cogitat de relinquendo catholicismo ad amplectendum protestantismum ; sed antequam hoc propositum exequatur, quemdam theologum consulit, ab ipso postulans ut sibi exponat :
1° Quid sit tradilio ?
20 An sit necessaria ?
30 An revera existait ?
40 Quomodo incorrupla transmitti possit ?
5o Tandem eam non esse injuriosam, «ut opposilam Sacris Scripturis.
Sempronius parochus Sancti Marcelliani, Martyris, cujus festum celebratur 18 junii, una cum Sancto Marco, quærit :
lo Sub quonam ritu et an sub gravi cum octava celebrare debeat hoc festum ?,
20 Quid de Sancto Marco ?
30 Quodnam officium et quamnam missam dicere debeat ?
40 An officium Sancti Gulielmi, quod occurrit in «c'e oclava, ad aliam diem transferendum sit ?